loq; lineæ ſumptæ circulus deſcribatur. cadet ergo ipſius circunferentia partim
[Figure 5]
extra lineam a b c d, par tim intra; quoniam ea, quæ ex centro quibuſ- dam quidem à puncto k ad ipſam ductis eſtma ior; & quibuſdam mi- nor. Itaq; ſit circuli de- ſcripti circunferentia fb h: & ex b ad k ducta linea, iungãtur fk k h e, quæ angulos æquales faciant. deſcribatur autem & ex cen tro k circunferentia quædam x o p in plano, & in humido. ergo partes humidi, quæ ſunt ad circunferentiam x o p æ- qualiter iacent, ac continuatæ inter ſe ſe: & premũtur qui dem partes, quæ ad x o circunferentiam, humido, quod lo co a b continetur: quæ uero ad circunferentiam o p pre- muntur humido, quod continetur b e. inæqualiter igitur premuntur partes humidi ad cir cunferentiã x o, & ad o p. quare minus preſſæ à magis presſis expellentur. non er- go conſiſtet humidum. Atqui ponebatur conſiſtens, & ma nens. neceſſarium eſt igitur lineam a b c d eſſe circuli cir cunferentiam, cuius centrum k. Similiter autem demon- ſtrabitur, & ſi quomodocunque aliter ſuperficies humidi plano ſecta fuerit per centrum terræ ſectionem circuli cir cunferentiam eſſe: & centrum ipſius eſſe, quod & terræ cen trum. Ex quibus conſtat ſuperficiem humidi conſiſtentis, Prima hu ius.atque manentis ſphæricam eſſe: & eius ſphæræ centrum idem, quod centrum terræ: quoniam eiuſmodi eſt, ut ſecta per idem ſemper punctum ſectionem faciat circuli circun ferentiam, centrum habentis punctum illud, per quod ipſa plano ſecatur.