Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
571
571
572
572
573
573
574
574
575
575
576
576
577
577
578
578
579
579
< >
page |< < of 579 > >|

motu, & impetu, cùm in quiete conſiſtat; ergo perin-
de reſiſtit ſciſſioni durities vaſis ænei, ac ſi ingens, &
vaſta moles ponderis incumbentis ſuſpendi, & ele-
uari deberet.
E contra cogitemus villos internos tu-
bulorum aereorum ob rigiditatem, & tenſionem ac-
quiſitam à frigore vim motiuam habere, & actu mo-
ueri, quatenus aqua exiguam conſtrictionem, & v-
nionem pati poteſt; & proinde operari debent eodem
propemodum modo, ac totidem arcus nedum tenſi,
ſed qui motum inchoarunt.
Ita que habemus corpora,
quæ vi motiua, & impetu agunt contra grauitatem̨
quieſcentem ipſius aquæ, & reſiſtentiam inertem̨
tenacitatis vaſis; cùmque vis impetus maior ſit qua-
cumque reſiſtentia quieſcente, hinc fit vt neceſſariò
illa vis motiua hanc quantumcumque vaſtam reſiſten-

tiam ſuperare queat.
Et quia huiuſmodi machinulæ
villoſæ impetum habentes innumerabiles ſunt, quæ
ſimul, & continenter ſuam impulſionem percuſſio-
nemque efficiunt, mirum non eſt ſi ad inſtar pulueris
pyrij accenſi innumeris ictibus ſimùl percutiendo
fornices cuniculorum crepet, ac diſrumpat, atquę
ingentia pondera ſubleuet; & ſicuti ipſamet aquą
fluida intra innumeros poros funis inſinuata motu
ſuo ſubleuare poteſt ingentia pondera, ſic quoquę
copioſiſſimi, & innumerabiles ictus facti à villis in-
ternis tubulorum aereorum poſſint pondera, & reſi-
ſtentias inertes quieſcenteſque, licèt ingentes, ſupe-
rare; ac proindè facile vaſa illa ænea frangere, ac
diſrumpere poterit aqua in actu congelationis eius,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index