Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 579 > >|

tangat ſuperficies internas ambarum baſium plana-
rum & cauam ſuperficiem curuam eiuſdem tympani:
oportet autem vt ad inſtar epiſtomij exactiſſimè dia-
phragma illud reuolutum abſque vlla rima occludat
egreſſumque impediat aquæ vel mercurio in ſemicy-
lindro FAG contento, remanente reliquo ſpatio G
BF aere, vel oleo oppleto, ſitque præterea moles to-
tius tympani ſuſpenſa in ipſo axi C aflixo duobus ful-
cris vt liberè circumuolui tympanum poſſit in plano
perpendiculari ad horizontem; tunc ſi vi manus ma-
nubrium H eique annexum diaphragma FCG perpe-
tuò in ſitu verticali ad horizontem retineretur, pro-
culdubio (dicèbat amicus) haberemus in tali caſu li-
bram radiorum æqualium perpetuam imaginariam
ACB quæ ab inæqualibus ponderibus premeretur,
ſcilicèt à pondere emiſphærij mercurialis vel aquei
FAG radius CA grauaretur, dum oppoſitus radius C
B à leuiori pondere olei, vel aeris deprimeretur.
&
quia horum inæqualium ponderum centrum grauita-
tis ſemper in aliquo puncto D intercepto inter C &
A caderet, igitur ſemper libra AB flecti deberet de-
orſum ad partes A, vel potius conſtitueretur pendu-
lum horizontale CD ſuſpenſum in centro C & ideò
pendulum deſcendere deberet per arcum DE; quią
verò fluidum grauius FAG de primi non poſſet ob im-
pedimentum diaphragmatis FCG in ſitu verticali à
virtute manus retenti, ſequeretur vt vniuerſum ſe-
micylindricum mercurij comprimendo & calcando
curuam ſuperficiem tympani AG, quæ volubilis eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index