Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 579 > >|

eſt cylindri IG, intelligatur aqua primò eleuari
ſitu T & deprimi in dextro canali in G, & hinc eleua-
ta aqua ad I deſcendat à T ad X coniungantur quę
duæ rectæ lineæ AG, & BH ſe ſecantes in M, eritque
punctum Min horizontali EL conſtitutum, propterea
quod duo cylindri aquæ AB, & HG æquales ſunt in-
ter ſe, cum ſemiſſes ſint cylindrorum æqualium TX &
IG, ergo altitudo AB ad HG eſt vt eiuſdem cylindri
baſis H ad baſim A: eadem ratione AE ad LG erit vt
baſis H ad basim A quare altitudo AE ad LG erit vt AB
ad HG, sunque duæ rectæ lineæ AE & GL perpendicula
res ad horizontalem FG, vel EL, & ideò inter ſe paral-
lelæ, ergo ob ſimilitudinem triangulorum vt AM ad
MG ita erit BM ad MH, nec non EM ad ML, & ideo
rectæ AG, BH, & EL ſe mutuo ſecabunt in eodem̨
puncto M. poſtea vt moles aquæ XBF vnà cum GHI
ad molem aquæ IHG ita fiat diſtantia HB ad BQ, &
diuidendo, vt moles aquæ XBF ad GHI ita erit di-
ſtantia HQ ad QB, ideoque ex elementis mechanicis
punctum Q erit centrum grauitatis aquæ XBF vnà
cum GHI. quando verò aqua erat in ſummitate T &
canalis GLV omninò exhauſtus erat, tunc quidem̨
centrum grauitatis totius aquæ TAF perſiſtens
puncto A medio eiuſdem canalis perindè operare-
tur ac ſi ſuſpenſus fuiſſet cylindrus èx puncto A: de-
preſſa poſtmodum aqua vſque ad Y & eleuata vſque
ad L in oppoſito canali, denuo centrum grauitatis re-
pertum prædictæ aquæ exiſtet in puncto R & tandem
depreſſa aqua vſque ad A in primo caſu & vſque ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index