Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1
Vtrum autem Mechanica facultás pertineat ad ſcien­
tiam
phyſicam, an ad mathematicam, vel potius di­
cenda
ſit partim phyſica, partim mathematica, non leuem
habet
difficultatem.
Etenim eſſe ſcientiam phyſicam, illud
primo
loco ſuadet, quia nimirum leius ſubiectum eſt phyſi­
cum
, vt graue, & leue, virtusque motium, ac detentiua, qua ſe­
cundum
locum ipſa cientur aut detinentur.
Secundo quoniam
de
huiuſmodi ſubiecto agitur ſub ratione phyſica, prout ſcili­
cet
eſt mobile ſecundum locum natura ſua aut violentia; quæ
certè
fit per impreſſionem impetus, eleuationem, vel tractio­
nem
, aut proiectionem, quæ ſunt operationes phyſicæ.
Ter­
tio
, quia ſiſtendo in puris principijs phyſicis, fatis videntur de­
monſtrari
omnia quæ pertractantur in ipſa mechanica ſcien­
tia
quoad propoſitiones vniuerſales, ac propriè ſcientificas.
Vt exempli gratia, grauia æqualia ex æqualibus diſtantijs ęquè
ponderare
, nec vnum poſſe in libra aliud vincere; nam ratio
huius
eſt, quia actio debet eſſe ab inæquali proportione, vt ex
Ariſt
. habetur in phyſicis 1. de Generat. tex. 48. Similiter;
grauia
faciliùs tolli beneficio trocleæ, aut vectis, quàm ſola
manu
; & id genus alia, reducuntur ad principium phyſicum
de
maiori facilitate motus circularis, maioreque velocitate
partium
, quæ magis diſtant à centro circuli, eo quod maius
ſpatium
percurrant in æquali tempore ac minus fulciantur.
Quapropter ipſemet Ariſtoteles phyſicè hic videtur tractate
quidquid
ad vniuerſalem doctrinam mechanicam pertinet,
nec
adhibere principia mathematica, niſi aliquando ad cla­
riùs
& euidentiùs demonſtrandum, non ſecus ac in alijs quo­
que
tractationibus phyſicis conſueuit.
Nihil enim prohibet,
idem
diuerſis principijs plurium ſcientiarum oſtendi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index