DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 207 > >|
1Archimedem preſenti opere habentur, totam eorum vim fer­
ri
volunt acceptam.
Etne quidpiam, quod ſtudioſis mecha­
nicæ
facultatis prodeſſe poſſit, prętermitteretur, ad horum
Archimedis
librorum interprætationem aliquid operis con­
tuliſſe
placuit; ſatisquè nobis feciſſe videbimur; ſi ſaltem ſtu­
dioſi
nos Archimedis veſtigia ſecutos fuiſſe cognouerint.
Et
quamuis opus hoc fuerit ab Eutocio Aſcalonita nonnullis
commentarijs
illuſtratum, quia tamen propter Archimedis
ſcriptorum obſcuritaté multa adhuc remanét abſtruſa, nec pror
ſus
omnibus peruia; pręſertim gręcarum literarum experti­
bus
; cùm liber hic in latinum verſus multis in locis obſcurus,
alijsquè
pleris〈que〉 quodammodo mancus meritò ſuſpicetur;
ita
vt adhuc in tenebris iacere videatur; gręcusquè præterea
codex
impreſſus, 〈que〉m ſecuti ſumus, multis in locis aliqua
correctione
egere videatur; idcirco ab huiuſmodi munere
pręſtando
deſiſtere noluimus: quin ſimul hos libros in latinum
ſermonem
verteremus; commentarijsquè illuſtratos redde­
remus
.
Cùm præſertim hinc tutus ad mechanicam diſciplinam
pateat
aditus.
Quare vt mens huius pręclariſſimi Mathema
tici
magis, at〈que〉 magis, quàm fieri poſsit, pro virili noſtra
perſpicua
reddatur; & huius ſcientiæ cupidi in adipiſcendis
pulcherrimis
hiſce theorematibus minùs laborent; à commu
ni
genere interprętandi aliquantulum in præſentia diſcedere
nobis
viſum eſt oportunum.
Nam qui res mathematicas in­
terprætati
ſunt, ſuos commentarios ſeorſum à demonſtratio­
nibus
collocauere: nos verò, quę noſtra ſunt, verbis ipſius
Archimedis
inſeruimus, & hoc tantùm in ipſis demonſtra­
tionibus
, non in propoſitionibus, & huiuſmodi alijs, hac
planè
habita diſtinctione, vt quæ ſunt Archimedis (his, vel
his literarum notis) cognoſcantur, ipſiusquè tantùm Ar­
chimedis
eſſe intelligantur.
Quę verò alterius ſunt cha­
racteris
, utquę huius exiſtent formæ, noſtra eſſe ſemper
ſint
exiſtimanda.
& quoad fieri potuit, verba omnia, quę
nobis
declaratione aliqua, nec non correctione indigere viſa
ſunt
(ijs tamen omiſſis, quę parui, imò nullius ſunt momenti,
vt
eſt literarum immutatio, & huiuſmodi alia) dilucidè expli­
care
, at〈que〉 emendare ſtuduimus.
quibus etiam hanc adhibui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index