DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 207 > >|
1
Sint enim duo pondera

AB
in aliquo vecte, A ma
ius
, B minus; quorum ſi­
mul
ita in vecte diſpoſito­
rum
ſit centrum grauitatis
C
. ſit autem ſub vecte in­
ter
CA fulcimentum in D.
& quoniam pondera AB penes C grauitatis centrum inclinan
tur
?
tunc C deorſum naturaliter mouebitur; ac per conſe〈qué〉s
pondus quo〈que〉 B deorſum tendet.
Sed ſi B deorſum mouetur,
A
certè ſurſum eleuabitur.
quippe quod, quamuis, vt graue eſt,
at〈que〉
ſolutum abſ〈que〉 connexione ponderis B deorſum tende
ret
; attamen vt adnexum ponderi B, intercedente vecte AB,
ſurſum
mouebitur: & (vt ita dicam) pondus A contra pro­
priam
naturam naturaliter aſcendet.
Vndè perſpicuum eſt, hos
motus
effectus eſſe naturales.
Quid igitur efficit ars ipſa? nil
fanè
aliud, quàm quòd resita diſponit, & accomodat; vt ſimi­
les
effectus inde prodeant at〈que〉 ſi naturales omnino exiſtant,
quare
opus erit, ut Ars naturam immitetur, ſiquidem effectus
naturales
prouenire debent.
propterea vectem, fulcimentum­
què
eodem modo diſponit; & loco ponderis B aliquam con­
ſtituit potentiam, quæ pręmendo parem vim habeat grauita­
ti
ipſius B; at〈que〉 tunc ipſa potentia mouens, quę minoreſt gra
uitate
ponderis A, ipſum A grauius nihilominus attollet.
quod
quamuis propriæ ipſius naturæ repugnet, naturaliter ta­
men
ab ipſa potentia in B exiſtente ſursum feretur: res enim ita di
ſpoſitæ
talem habent naturam, vt A quidem ſurſum, B vero
deorſum
moueri debeant.
quę ſanè ex noſtro Mechanicorum
libro
, & ex ijs, quæ in hoc pertractantur; compertiſſimè red­
dentur
, & quod diximus devecte, de alijs quo〈que〉 in ſtrumen­
tis
mechanicis intelligendum eſt.
quorum quidem apparatus
ſunt
artis opera, effectus autem ipſius penè naturæ: cùm eius
momenta
, inclinationesquè ſequantur, veluti præcipuas eiuſ­
modi
operum effectrices cauſas: quippè quæ ſunt omnino ad­
mirabiles
, ac pręſtantiſſime; 〈que〉madmodum ex ipſarum con
templatione
patere poteſt.
cuius rei argumentum illud indicaſſe ſat
eſto
, nimirum eas à ſummis uiris, Ariſtotele, & Archimede fuiſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index