Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13 1
14 2
15 3
16 4
17 5
18 6
19 7
20 8
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
< >
page |< < of 89 > >|
8 quæ nunc omnium oculis expoſiturus, vt eam ſuſtineã,
perſonam
, quam ſemper recuſaui, patrocinium huiuſ-
modi
quærendum mihi exiſtimaui, quod &
imbecillita
tem
meam contra obtrectatorum, ſi qui forte exiſterent,
calumnias
ſuſtineret;
& imminentem famæ, exiſtimatio
niſque
iacturam auerteret.
Vnus igitur tu occuriſti SE-
RAPHINE
qui &
cõmodiſsime mihi patrocinari poſ-
ſes
, &
quodam quaſi iure deberes. Cum enim tu me ad
emittendum
id opus hortatu tuo compuleris, videbatur
quodam
iure ad tuam fidem eius tutela pertinere.
Tuq;
is es, quem non modo rudes, ſed etiam docti ſuſpiciunt.
Habet
noſtra hæc ætas, quos admiretur;
habet quos ex-
tollat
præclaros viros, ſed quos tibi anteponat, non facile
inueniet
.
Degis ea in Vrbe, quæ laudis mediocritatem
vel
nunquam agnouit, vel ſemper contempſit:
neque in
tanta
maieſtate, tua deficit virtus, ſed bono in lumine po
ſita
collucet magis.
In primis enim tua vitæ integritas
eiuſmodi
eſt, vt non contenta domeſtico præconio latiſ-
ſime
peruagetur.
Habent omnes quod prædicent, & imi
tentur
;
habet quod excipiat gratiſsima memoria poſte-
ritas
vniuerſa.
Doctrinæ vero ea excellentia es, vt ea ſatis
omnibus
clarus, &
illuſtris, non ſatis tibi, tecum aſsidue
certes
.
nec mirum, qui vel à primis incunabulis ad ſum-
ma
contendebas, ſi prouecta iam ætate vix habeas, quo
altius
contendas.
Præclarum ſanè & eximium vno do-
ctrinæ
genere;
ſublime, atque admirabile multiplici ex-
cellere
.
Tu vero in omni genere laudem egregiam aſſe-
cutus
es abſolutam videlicet tibi gloriam propoſitam
voluiſti
;
quiq; intelligebas hominem ad honeſta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index