Jordanus de Nemore, Liber de ponderibus, old version (31 p.), 1533

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
< >
page |< < of 31 > >|
1
LIBER DE PON­
DERIBVS
IORDANI NEMORARII.
Cum scientia de ponderibus sit subalternata tam Ge
ometriæ
quam philosophiæ, oportet in hac sci­
entia
quædam geometrice, quædam phyſice proba­
re
.
Primii ergo oportet scire, quod brachium descenden
do
in libra, describit circulu, cuius circuli semidia­
meter
, est semper æqualis brachio libræ.
Secundo
oportet
ostendere, quod maior arcus eiusdem circuli,
est
magis curvus minore, et quod talis minor plus cur­
vatur
, quam in circulo maiore.
Primum probatur, quia minus de corda, quæ
est
recta linea, correspondet proportionaliter arcui maiori, quam minori,
non
enim arcui duplo correspondet corda dupla, sed minus ea.
Secun­
dum
patet sic, quia si sumantur de circulo maiori et minori arcus æqua­
les
, corda arcus maioris circuli longior est, propterea posset ex hoc osten­
di
, quod pondus in libra tanto sit levius, quanto plus descendit in semicircu
lo
.
Incipiat igitur mobile descendere a summo semicirculi, et descendat
continue
, dico tunc quod maior arcus circuli plus contrariatur rectæ lineæ
quam
minor, et casus gravis per arcum maiorem, plus contrariatur casui gra
vis
, qui per rectam fieri debet, quam casus per arcum minorem, patet, ergo ma­
ior
est violentia in motu secundum arcum maiorem, quam secundum minorem,
aliter
enim non fieret motus magis gravis.
Cum ergo plus in ascensu ascensu aliquod mo
vetur
violentie, patet, quam maior est gravitas secundum hunc situm, et quia secundum
situationem
talium sic fit, dicatur gravitas secundum situm in futu­
ro
processu.
Ita enim, syllogisando de motu, tamquam motus sit causa gravita­
tis
et levitatis, potius contrarium concludimus per causam huius contrari
etatis
, plus contrariam, id est plus habere violentiæ, quod si grave descen­
dat
, hoc est a natura, sed per lineam curvam, hoc est contra naturam, ideo
iste
descensus est mixtus ex descensu naturæ et violento.
In ascensu vero
ponderis
, cum ibi nihil sit secundum naturam, licet argumentari sicut
de
igne, qui naturaliter ascendit.
De igne enim argumentatur in ascensu,
sicut
de gravi in descensu, ex quo sequitur, Quanto grave plus sic ascen­
dit
, tanto minus habet de levitate secundum situm, et sic plus habet de
gravitate
secundum situm.
Diceret forte aliquis, quod non oportet propter
prædicta
, grave in parte circuli inferiori fieri secundum situm levius, pa
tet
unum non esse motum, sed quietem, tunc nihil contrarium naturæ acqui­
ritur
.
Sed contra illud obijcitur sic, possibile fuit hanc quiætem fuisse ter­
minum
motus intrinsecum motus, sicut albationis albedo, cum igitur motus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index