Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 145 > >|
1
NAturam definit Philoſophus eſſe principium & cauſam mo­
tûs
& quietis eius, in quo eſt, primùm, perſe, & non ſecundùm
accidens
.
Quia verò ubi hic deſinit, ibi Medicus ſuæ Specula­
tionis
principium ſumit: cuius obiectum eſt natura humana, qua­
tenus
â ſanitate in morbum, & ex hoc in ſanitatem mouetur; neceſſe ſanè â Me­
dico
motum haud ignorari.
Præſertim verò cùm inter res non naturales, quas
Medicina
ſpeculatur, numeretur motus & quies.
Impoſſibile enim, ait Hip­
pocrates
, hominem comedentem eſſe ſanum, ſi non laboret.
Vbiper laborem in­
telligit
motum corporeum: Cuius diuerſas ſpecies recenſet libro: 3. de diætâ.
quæ
tamen ob ignorantiam motûs hoc æuo negliguntur.
Cùm ergo mihi propo­
ſitum
ſit, jámque incœptum habeam tractatum de naturâ humanâ, quatenus eſt
mobilis
quoad utrum〈que〉 motum, videlicet internum & externum: tam in ſtatu
naturali
, quàm præter naturam: hoc eſt radicem inveſtigare omnium morbo­
rum
, qui ad imaginationem motúmque pertinent: id〈que〉 ex intimis, & recondi­
tis
naturæ principijs (ne〈qué〉 enim ſi paralyſis partem unam plureſue motu pri­
uat
, ſcire licet undo hac affectio pullulet, aut quo pacto eidem occurri poſſit;
niſi
quid motus, & quâ ratione in nobis fiat, priùs norim) cùm rectum &
ſui
, & obliqui ſit index; non videbor ab inſtituto aliena ſecutus; ſi habitu Phi­
loſophi
aſſumpto, ea principia, â quibus dicendorum veritas pendet, priùs ſtabi­
liam
.
Error ſiquidem in his tameiſi paruus, teſte Ariſtotele, in progreſſu fit
magnus
.
Licet verò hunc libellum de proportione motûs figurarum rectilinea­
rum
necdum maturum judicarem, qui in lucem prodiret, at〈qué〉 ulteriore limâ eun­
dem
expolire in animo haberem; doctiſſimorum tamen virorum hortatu in
liam
mentem fui adductus.
Inter quos eminet Reuerendiſſimus Praſul Ioannes
Caramuel
Lobkowitz; qui eùm in re litterariâ ſit laborioſiſſimus, amicos ſues
non
ſinit eſſe otioſos.
Et noſtri ſæculi Phœnix P. Athanaſius Kircher, qui & ſuo
& aliorum nomine mihi calcar ad debat.
Scribit, inquiens, P. Merſennus opera
tua
Pariſijs multùm placere: rogat, ut te incitem ad ſimilia plura luci danda.

Sed qvid inquies ad Medicum circul: quadratura? Et quid inquam ego ad
ſponſam
calamiſtrata coma, & cincinni? Quæ verò huic tractatui de eſſe vi­
dentur
; ſupplebit liber de Motu & huius efficientibus cauſis Grauitate Leuitate &
Impulſu
; qui proximè librum de Arcu cœleſti, qui iam ſub prælo judat, ſequetur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index