THEOREMA CXXII,
CVM aliquando, illud quem Archimedes inuenit, vt furtum Regiab aurifa-
bro in regia corona factum, quemadmodum ſcribit Vitruuius, proderet, con-
templarer, mihi etiam viſum eſt, vt aliquem modum ſcientiſicum inueſtigarem, quo
proportio auri ab argentum, quem in aliquo propoſito corpore exipſis miſto cogni
ti ponderis cognoſci poſſet. Et cum multos diuerſis temporibus excogitarim offi-
cio meo deeſſe nolui in ijſdem literarum monumentis mandandis, quorum adhic
vnus ergo: propoſita nobis ſint tria corpora .A.M.V. æqualia inter ſe, ſed diuer-
ſarum ſpecierum materiei, vtputa quem .A. ſit argenteum, & omogeneum .V. ve-
rò aureum omogeneum, & M. mixtum exauro, & argento, ideſt heterogeneum,
cupimusergo ſcire iuſtam quantitatem auri & argento, quæ eſt in ipſo corpore .M.
miſto. Ita igitur faciamus. Videamus primum quantum ſit pondus vniuſcuiuſque
ipſorum corporum, ponamus autem pondus corporis .V. auri eſſe vt .234. pondus