Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
page |< < (160) of 445 > >|
IO. BABPT. BENED.
est exempli gratia libra .a.i.e. quæ in vtraque extremitate vnciam vnam ſolum
ponderis obtineat, & ſit libra .e.i.u. æqualis priori, quæ pro ſingula extremitate vnam
Handwritten: hd-0172-01a not scanned
[Handwritten]
ponderis libra habeat.
Ariſtoteles admiratur, quòd addendo ipſi .e. mediam pon
deris vnciam, brachium .i.e. velocius cadat, quàm adijciendo ipsam mediam vnciam ipſi .u.
brachij .i.u.
quem à duabus cauſis proficiſcitur, quarum prior eſt, magna differentia
proportionis vnius libræ ab medietatem vnius vnciæ, ab proportionem vnius vnciæ
ab ipſam medietatem, quia ſi pondus adiectum extremo .u. dimidiæ eſſet libræ , &
cum eadem tarditate brachium moueret, optimo iure in admirationem poſſet Ari-
ſtoteles duci.
Sed hoc fieri non poſſet, quia ipſum deprimeret cum eadem quaſi ve
locitate, qua media vncia brachium .i.e.
Dixi autem quaſi, quia nonnihil diſcrimi-
nis intercederet, quem proficiſcitur à ſecunda ratione.
Et hæc, reſiſtentia eſt , quæ
oritur à ſparto, quia quantò maius pondus continet libra, tantò magis præmit ſpar
tum in loco, in quo ſuſtinetur;
vnde minor reſiſtentia in circunuolutione eiuſdem ſpar
ti, in loco, in quo quieſcit, exoritur, quia ipſum eſt corpus materiale.
Si quis autem
vellet, vt brachium .i.u. eadem agilitate, qua .i.e. deſcenderet, oporteret, vt propor-
tio dimidiæ librę adiectæ ponderi ipſius .u.
figure: 233
[Figure 233]
quod eſt vnius libræ, vim ſuam haberet,
quæ excederet reſiſtentiam ſui ſparti (me-
dio brachiorum maiorum ijs qui ſunt .a.i.
e.
) ita proportionatam, vt proportionata
eſt vis dimidiæ vnciæ ipſi e. iunctæ, reſiſten
tiæ ſui ſparti.
Huiuſmodi rationes cum ro-
tis grauioribus leuioribusq;, & ijs, quę à cor
poribus quibuſlibet grauibus impelluntur, accommodatæ fuerint, titubantem intel
lectum confirmabunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index