Agricola, Georgius , De re metallica, 1556
page |< < of 585 > >|
1natae sunt, ita pisces ad pervagandas aquas, caeteris autem animantibus
natura dedit terram, ut in ea habitent, homini praeterea ut ipsam colat, &
ex eius cavernis metalla aliaque fossilia eliciat.
Rursus iidem dicunt piſci­
bus vescimur, at fossilibus neque fames sitisque depellitur, neque utilia sunt ad
corpus vestiendum: quod est alterum argumentum, quo contendunt pro­
bare, metalla eruenda non esse.
Verum homo sine metallis non potest pa
rare ea, quae suppeditant ad victum & ad vestitum.
Etenim cum res ruſti­
ca maximam victus copiam praebeat nostris corporibus, primum nullus
labor absoluitur & perficitur sine instrumentis, siquidem terra subigitur
uomeribus & dentalibus, dolabra refo diuntur praefractae stirpes & radi­
ces summae, semen sparsum occatur, seges sarritur & runcatur: matura fru
ges falcibus cum parte culmi demessa in area deteritur, aut spicae eius reci
sae conduntur in horreum, & postea tribulis tunduntur, ac vannis expur­
gantur
, pura denique frumenta & legumina granario inferuntur, ex quo pro­
muntur
rursus cum res haec postulat, aut flagitat necessitas.
Iam ad fructus
meliores & uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus
est pastinatione, putatione, insitione, quae iterum sine instrumentis fieri
non queunt, ut necliquores, lac dico, mel, vinum, oleum sine vasis coer­
cere & continere possumus: nec tot generum animantes sine stabulis tue­
ri a pluvia diutina et a frigore intolerabili.
Instrumenta autem rustica ple
raque sunt ferrea, ut vomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, ſar­
culum, runcina, falx foenaria, stramentaria, arboraria, vineatica, rutrum, ſcal­
pellum, furcae, scirpiculae: vasa vero aenea vel plumbea.
Atneque inſtru­
menta uasáue lignea sine ferro sunt fabricata: neque cella vinaria, vel olea­
ria, neque stabulum, neque ulla alia villae pars sine instrumentis ferreis potu­
it aedificari.
Deinde sive ex pecuariis pastionibus abducantur ad lanienam
taurus, veruex, haedus & alia eiusdem generis animalia, sive ex villaticis
aviarius coco tradat pullum, gallinam, eapum, num sine securibus aut cul
tris animantes secari ac dividi possunt?
Ut nihil hic dicam de ahenis, et co
calis aeneis, quia ad coquendas carnes eundem usum afferant fictilia, quae
ne ipsa quidem sine instrumentis a figulo fingi formarique queunt, ut nec
sine ferro instrumenta ulla ex ligno fieri.
Cum autem homini praeterea
uictum praebeant venatio, aucupium, piscatus, nónne venator ceruum ir­
retitum venabulo transuerberat?
stantem currentémue sagitta configit?
uel globulo bombardae traiicit?
nónne auceps item tetraonem vel phaſi­
anum ictu sagittae conficit?
aut in eius corpus globulum bombardae im­
mittit?
Ut taceam tendiculas aliaque instrumenta, quibus capitur attagen
& picus, aliaeque syluestres volucres, ne singulas intempestive nuncſpeci­
atim persequar.
Piscator denique nónne hamo & verriculo capit pisces in
mari, in maritimis vivariis, in piscinis, in fluviis?
At hamus ferreus est, &
e verriculo interdum plumbeas aut ferreas massas appensas videmus, piſ­
ces autem capti plerique mox cultris & securibus in frusta secantur aut ex­
enterantur.
Sed de victu satis superque dictum: Nunc dicam de vestitu,
qui fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio.
Verum oves primo ton­
dentur
, deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, postea stamen suspenditur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index