Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
maneat, ſed citò fiat curua, cum dictum corpus .a. duabus virtutibus moueatur, qua- rum vna eſt, violentia impræſſa, & alia natura, contra opinionem Tartaleæ, qui ne- gat corpus aliquod motibus violen
[Figure 234]
to & naturali ſimul & ſemel moueri poſſe. Neq; eſt ſilentioprætereundus hac in re quidam notatu dignus effectus, qui eiuſmodi eſt, quod quanto magis creſcit impetus in corpore .a. cauſa tus ab augumento velocitatis giri ipſius .e.tantò magis oportet, vt ſen- tiat ſe trahi manus à dicto corpore a. mediante fune, quia quantò ma- ior impetus motus ipſi .a. eſt impręſ ſus, tantò magis dictum corpus .a. ab rectus iter peragendum incli- natur, vnde vt recta incedat, tantò maiore quoque vi trahit.
De decimatertia questione.
CAP. XVIII.
DEcimatertia quæſtio ab vectem omnino eſt referenda. Imaginari debemus axem cylindrici iugi, hypomochlion eſſe. quem reſtat, illud ipſum totum de pendet à .4. quintoq́; cap. huius tractatus. Vna tamen differentia inter hanc machi- nam, vectemq́; reperitur, quæ eſt, quod iugum aliquam reſiſtentiam pro coniunctione calcata in loco, in quo voluitur, magis quàm hypomochlion vecti efficiat.
De decimaquart a queſtione.
CAP. XIX.
RAtiones etiam decimæquartæ quæſtionis dependent ab ijs, quæ ſunt vectis, vt exempli gratia ſit lignum .a.b.c.d. frang endum in medio, annitendo genibus in punctum .o. clariſſimè tunc videbimus, quod tenentes marlus longè à medio, in locis a. et .c. facilius minoriq́; cum labore illum frangemus, quàm ſi eaſdem vicinas me- dio eiuſdem ligni in locis .e. et .i. poneremus. Cuius rei rationes eædem ſunt cum ijs, quæ primis huius tractatus capitibus propoſitæ fuerunt. Imaginemur lineas rectas ductas à punctoque .o. ab loca .a.e.i. et .c. hinc manifeſtè perſpiciemus eorum, quæ iam diximus ratione, quod loca .e. et .i. mediantibus duabus lineis .e.o. et .i.o. magis annitentur .o. cen tro, quàm loco .a. et .c.duarumlinearum.a.o. et .c.o. beneficio; vnde vim quoq; maiorem habebunt