Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 303 > >|
1deque ex ipſis totam artem mechanicam tanquam ex proprijs
principijs intelligemus conſurgere.
Quamuis huc etiam ſpe­
ctent, & inter eadem principia computari debeant, quæ Ar­
chimedes, Hero, ac Pappus cum alijs tradiderunt de centro
grauitatis, in quibus pariter variæ, ac perplures demonſtra­
tiones mechanicæ fundantur: quæ que propterea à nobis bre­
uiſſimè colligentur, & ad complementum doctrinæ inferius
in Additionibus afferentur.
In ſecunda vero parte huius Mechanicæ tractationis tri­
gintaquinque Ariſtoteles quæſtiones veluti problemata quę­
dam proponit, in quarum ſolutionibus, ſingulis experimentis
obſeruatis ac ritè perſpectis, ſingulisque difficultatibus occur­
rendo, vniuerſam applicat doctrinam in priori parte traditam.
Rurſus autem primam partem huius libri ſeu tractationis
in duo tantum veluti capita ſub duobus titulis Ariſtoteles di­
ſtribuit.
In quorum primo agitur de artis mechanicæ obie­
cto ac facultate.
In ſecundo verò de proprietatibus circuli
in quibus mechanicæ demonſtrationes penè omnes fundan­
tur.
Quoniam verò doctrina quæ in ipſo ſecundo capite con­
tinetur
, non modò fuſior eſt, ſed etiam obſcurior, vt commo­
dius noſtris commentarijs dilucidetur, eam vlteriùs in textus
diuidendam eſſe cenſuimus, iuxta numerum proprietatum
circuli, de quibus ipſe philoſophus tractat; primumque caput
prædictum, etiam ſub textus nomine & inſcriptione ad vni­
formitatem ſermonis, ac diuiſionis comprehendere placuit.
Tranſlationem denique Leonici elegimus tanquam com­
muniorem, licet in quibuſdam deficiat, quoniam adhuc gre­
cus textus mendis eſt plenus.
Et quidem mirandum, dolen­
dumque
valde eſt, aureum hoc opus Philoſophi, diuinis propè
ſpeculationibus refertum, tot verborum tranſpoſitionibus &
corruptionibus deprauari.
Qua de cauſa fortaſſe permulti il­
lud exponere neglexerunt, ac difficile iuxtà verum ſenſum
Auctoris intellexerunt.
Eſt enim in quibuſdam partibus di­
minutum in alijs verò redundans, ac in multis confuſum.
Quapropter nonnullæ nobis permittendæ erunt tranſpoſitio­
num reductiones, verborumque reſecationes, aut additiones

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index