Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 303 > >|
1circuli circa centrum, admirabileſque eius
proprietates in ipſis patebunt; & modus quo
paruo gubernaculo ingentia circumferuntur
nauigia: quod etiam Iacobus Apoſtolus mi-
ratus eſt, & ad martalia tranſtulit. Inſuper
& quo pacto vela dare liceat, ac remigio vti
contingat ad nauis progreſſum: Quod Petri
nauim quam in altum ducere Saluator præ­
cepit ob oculis ponit: Et qua denique ratione
exiguo pondere ingentia leuentur onera, vt
vniuerſaliter diſcamus; cum Paulo, quan-
tumuis magnum, ac diuturnum in ſe ſit,
quod pro Chriſti nomine patimur in hac vi­
ta, momentaneum tamen, ac leue in fide­
lium ſtatera inueniri, ſolo pondere eius quam
ſperamus futuræ gloriæ, ac retributionis:
Aliaque permulta id genus licebit ſpectare,
non minus fortaſſe ad moralem, ac politi­
cam inſtructionem, quàm ad vtilem in reli­
quis, iucundamque Principis exercitatio­
nem.
Quod ſi Amplitudini tuæ inter has tem­
porum anguſtias, non ſatis digna obtulerim,
mentiſque propoſitum haud plenè aſſecutus
fuerim, obſequentiſsimum, gratiſsimumque
ſaltem in eis aſpice votum, dum vix è Tri­
remibus poſt longam nauigationem tecum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index