Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 579 > >|

tiam corpoream, & plenam, vt nimirum maius
ſpatium occupet, & in hoc caſu comparari debent
ſpatia occupata, ſiuè moles æquales inter ſe, & cum
medio fluido in quo leuitant, vt ſi fuerint duæ pilæ
æquales, vna aquea, altera aerea intra mercurium de-
merſę, dicetur maior leuitas intenſiuè aeris reſpectu
leuitatis aquæ, & leuitates eamdem proportionem
habebunt, quàm raritates molium æquallum aeris,

& aquę in mercurio conſideratæ habent.
Et hoc eui-
dentia ſenſus ſuadet, ſi enim intra hydrargyrum de-
mergatur ampulla vitrea plumbo repleta, huius qui-
dem gradus leuitatis menſuratur à vi contraria, quæ
aſcenſum eius in mercurio prohibere poteſt, ſitque
talis vis contraria pondus duarum vnciarum ſuper-
poſitum, & intra mercutium fixè detinens natantem
ampullam.
Si poſtea plumbi vncia è cauitate ampul-
ſubtrahatur, patet quod tantum præcisè totius am-
pullæ raritas aucta erit, quantum diminuta fuit ſub-
ſtantia corporea ponderoſa intra ampullam eiuſdem
molis, & figuræ contenta, & tunc gradus leuitatis
præcisè augebitur vna vncia, nam ſi velimus aſcensum
eiuſdem ampullæ prohibere ſuperponi debent non
duæ vt priùs, ſed tres vnciæ, poſtea ſi ampullæ rari-
tas denuò augeatur detracta altera plumbi vncia, gra-
dus quoque leuitatis eadem menſura creſcet vt ni-
mirùm requirantur quatuor vnciæ ad prohibendum
eius aſcenſum è mercurio, idemque verificatur ſi
vlterius pondus internum ampullæ diminuatur; qua-
re incrementa leuitatis proportionalia ſunt incre-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index