Achillini, Alessandro (Achillinus, Alexander), Alexandri Achillini bononiensis De proportionibus motuum quaestio. , 1545

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
< >
page |< < of 13 > >|
Contra. sequitur quod simplex dato vacuo posset moveri, patet consequentia, quia ipsum haberet resistentiam intrinsecam. quia una pars resisteret alteri. praesertim dato vacuo circa centrum. et gravi simplici descendenti ad Item motus simplex ab uno tantum principio causatur, compositus vero a pluribus. uno principio ut declarat Averrois primo caeli commento 7 et Unde Averrois. tertio caeli commento Si lapis deorsum pellitur, ibi est motus compositus, aut quasi compositus scilicet ex potentia extrinsecus Similiter cum immobili est resistentia intrinseca inclinans ad oppositum, ibi motus Ad propositum gravis descendentis ad centrum motus componitur et cum incipit aliqua pars terrae tangere centrum, incipit motus, et incipit esse compositus. quod si conceditur Contra sequitur. quod omnis motus caelestis planetarum erit compositus, quia ad ipsum iuxta determinata in libro de orbibus, effective concurrunt duo motores, unus naturalis et intrinsecus orbi. alius vero extrinsecus, et est motor primi Respondeo oportet motorem reddentem motum esse compositum, esse particularem, et particulariter concurrentem ad motum illum, qui merito illius agentis dicitur motus compositus. modo deus ad motum planetarum universaliter concurrit, et non partialiter neque particulariter, non tamen putandum est motus inferiorem caelorum esse ita undequaque simplices, sicut est motus primi Naturae enim caelorum contentorum formales sunt aliquo modo compositae, ut in libro de intelligentiis et de orbibus declaravi. ideo proportionabiliter sunt motus aliquo modo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index