Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
Cuius rationem ſi quæris, ſignificentur .4. numeri lineis, a.e.o.u.diuidaturq́; .2. per .o. & oriatur. s. & per .u.oriatur.y. et .
[Figure 80]
e. diuiſo per .o. oriatur .z. & per .u. proueniat .f. tum .e. ſit productum .z. in .y. et .m. productum .s. in .f. Dico e. futurum æquale .m. est deinde . x. vnitas, quare eg definitione diui- ſionis eadem ergo proportio .s. ab .a. et .z. ab .e. quæ .x. ab .o. Sed ita ſe ha- bet .a. ab .y. et .e. ab .f. ſicut .u. ab .x. eg quo ſic ſe habebit .s. ab .a. ſicut .z. ab e. et .a. ab. y, ſicut .e. ab .f. Itaque eg æqualitate proportionum ſic ſe ha- bebit s. ab .y. ſicut .z. ab .f. Igitur eg 15. ſexti aut .20. ſeptimi productum . e. producto .m. æquale ergo.
THEOREMA LXXII.
ALIVD quoque problema à me inuentum eſt, nempe vt proponantur .4. numeri qualeſcunque tandem, quorum duo diuiſibiles ſint, tertius diuiſor vnius è duobus pro libito, quæramusq́; alterius diuidentem, qui ſic ſe habeat vt pro ductum duorum prouenientium quarto numero propoſito ſit æquale.
Exempli gratia, proponuntur .4. numeri .20. 48. 5. 12. porrò .20. et .48. numeri ſint diuiſibiles et .5. diuidens vnius, ita potè .20. quærendus nunc ergo diuidens alterius nempe .48. eiuſmodi vt productum prouenientium æquale ſit .12. Diuidam itaque . 20. per .5. prouenietq́; 4. quem per .48. multiplicabo, nempe per alterum diuiſibi- lem, ſicq́; proueniet .192. quem productum per quartum numerum nempe .12. diui- fum dabit .16. qui ergo diuidens quæſitus, quo diuiſo .48. proueniet .3. ſecundum ſci licet proueniens, quo per alterum hoc eſt .4. multiplicato producetur quartus nu- merus .12.
quem vt ſciamus, primus nume- rus diuiſibilis ſignificetur rectangulo.
[Figure 81]
a.i. ſecundus rectangulo .o.u. primus diuidens latere .a.e. quartum nume- rum rectangulo .i.o. primum proue- niens latere .e.i. ſecundus diuidens la tere .e.u. (adhic autem eſt quem quæri- mus) tum alterum proueniens ſigni ficetur latere .e.o. Iam eadem ergo pro- portio .e.i. ab .e.u. quæ .o.i. ab .o.u. Sed cum cognitæ ſint tres quantita- tes .e.i: i.o: et .o.u. quarta quoque. e .u. exregula de tribus immediatè cognoſcetur, cætera in ſubſcripta figura facillimè patebunt.