Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
e.k. ipſius quadratum numerorum integrorum cognoſcetur, cui addito gnomone . e.o.K. cognoſcemus numerum .u.i. quæſitum.
Sed cum nobis hæc via, tenenda propoſitum non fuit, hoc eſt primo loco inue niendi quadrati minoris .e.K. ideo ſupereſt probandum gnomonem .t.o.c. vnitati ę- qualem eſſe, nempe quadratulo .m.a. quem patebit, ſi conſideremus nos ſumpſiſſe rectangulum .r.c. pro dimidio gnomonis .e.o.K. etenim ſi ſupplemento etiam .e.r. qua dratulum æquale .m.a. adderetur, pateret gnomonem .e.a.K. cum dicto quadratulo collectum, æqualem eſſe gnomoni .e.o.K: cum duo ſupplementa .m.t. et .m.c. inter ſe fint æqualia. Quamobrem inuento quadrato .t.c. eg dimidio gnomonis cognito, additur vnitas, gnomon ſcilicet .t.o.c. eg quo cognoſcitur numerus .u.i. quæſitus. quem autem quadratum .g.p. numeris integris conſtet, hac ratione probatur viſum enim fuit ſupra quadratum .e.K. verè quadratum eſſe, & numeris integris conſtare, pariter etiam .t.c.ſeq́; mutuo conſequi (nam .K.c. eſt vnitas linearis) eg quo gnomon e.a.K. numero diſpari conſtabit, eg ijs quæ .90. theoremate probata fuerunt. Itaq; eg eodem theoremate neceſſe eſt gnomonem .t.d.c. etiam numero diſpari conſtare, ita vt à numero .e.a.K. non niſi duabus vnitatibus differat, nempe vt .c.p. ſit vnitas li- nearis, ſed ita reuera eſt, numerus enim .u.d.i. eg præſuppoſito par eſt, quare nume rus .t.d.c. diſpar ergo, cum alterum vnitate ſuperet, videlicet gnomone .t.o.c. vnita ri æquali, tum .e.a.K. minor eſt .e.o.K. eg eodem gnomone .t.o.c. unitati æquali. Ita que .e.a.K. minor ergo .u.d.i. per vnitatem, & minor .t.d.c. per duas unitates, eg quo ſe- quitur .g.p. eſſe quadratum integrorum eg dicto theoremate et con ſequens quadrato t.c. quare .c.p. vnitas ergo, & radices .q.K. et .q.p. horum quadratorum numero bina- rio inter ſe different. Vnà etiam ſcienda eſt cauſa, cur numerus propoſitus neceſſa
[Figure 102]
riò binario minor eſſe debeat. Etenim cum ipſe ſit futurus gnomon .e.o.K. nec poſſit minor eſſe numero ternario, vt patet eg .90. theoremate, idcirco ſequitur neceſſariò maiorem eſſe bina- rio debere. Quòd ſi diſpar numerus propone- retur, nec forma operis nec ſpeculationis mutã- da eſſet. Non ergo tamen neceſſarium vt ipſa quadrata .e.K. et .g.p. numeris integris conſta- rent. Sæpius enim fractis componerentur, quem eg .90. theoremate facile ergo ſpeculari nihilo- minus fractis integris, ipſisq́; collectis cum ſuis fractis ſummæ eſſent quadratæ.
THEOREMA XCIII.
CVR propoſitis duobus numeris altero pari, altero verò diſpari, duplo primi minore per vnitatem, ſi alium inuenire numerum voluerimus, cui alterum iſto rum coniunctum proferat quadratum, & altero detracto, quadratum ſuperſit. Re- ctè datos numeros in ſummam colligemus, quae ſummam in duas quae maximas poterimus partes diuidemus, quarum vna pari, altera diſpari conſtet, tum vtran- que in ſeipſam multiplicabimus, & quadrato minori, duorum numerorum propo- ſitorum quemuis ademus, eg quo cupimus nobis quadratum minus ſupereſſe, & pro ueniet nobis numerum quæſitum.
Exempli gtatia, proponuntur numeri .11. et .6. quorum alter alicui numero ad-