Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 303 > >|
1ex parte palmulæ. Et ſic qui in medio ſunt remi, eo quod ibi
latiſsima ſit nauis, longiſſimi ſunt, maximèque proinde nauim
promouent; qui verò puppim verſus, aliquantulum breuio­
res; ac breuiſſimi, qui conſtituuntur ad proram, propter ean­
dem rationem; ideoque minus, ac minus proportionaliter na­
uem ipſam valent mouere, ſeu vniformiter difformiter.
Exploratiſſimum eſt hoc experimentum, ratioque vt vidi­
mus manifeſta.
Sed contra Ariſtotelem obijciunt Blanca­
nus, & Baldus, quòd mare potius, quàm ſcalmus rationem
habere videatur fulcimenti.
Siquidem ſcalmus eo quod af­
fixus ſit naui, non manet, vt proprium eſt fulcimenti, ſed fer­
tur cum illa.
Quare in ipſorum ſententia, ita remus conſti­
tuitur vectis, vt centrum habeat in extremitate palmulæ, qua
mari adhæret, atque innititur tanquam fulcimento; pondus
autem ſit nauis, & potentia mouentis applicetur in manubrio.
Veruntamen non video cur mobilitas ac latio nauis cum
ſcalmo, obſtet quominus ipſe ſcalmus habeat rationem ful­
cimenti, eaque concedatur mari, quod non minus mouetur
per impulſum acceptum à palmula.
Quapropter vel neu­
trum horum dicendum eſt, habere poſſe rationem fulcimen­
ti, hoc eſt nec mare, nec ſcalmum; vel dicendum eſt vtrum­
que illorum participare huiuſmodi rationem, vt exempli
gratia, ſi ponamus vectem AB interpoſitam eſſe inter
32[Figure 32]
duos lapides CD, quorum C ſit verſus extremitatem B
retrorſum, D verò circa medium ipſius vectis antrorſum;
& potentia applicetur in extremitate A.
Etenim ſi extre­
mum A impellatur antrorſum verſus E, D quidem
ſimul feretur in F & C retrocedet in G, vt cuilibet expe­
riri fas eſt.
Quapropter nulla eſſet maior ratio cur potius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index