Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 303 > >|
1remus; Nec minus conſtituitur mouens gubernator, quàm
remiger, vt per ſe patet.
Si verò loquamur de ſecunda mo­
tione, adhuc idem inſtrumentum in illa conſtituitur vectis
ad ſuſtinendum impetum maris; innixum ſcilicet fulcimen­
to, ſeu cardini, quo puppi coniungitur: Non ſecus, ac quod­
libet lignum alteri quomodolibet innixum ad ſuſtinendum
onus impoſitum.
Gubernator autem conſtituitur potentia,
nam adhibendo gubernaculum, temonem ipſum ſuſtentat
obliquum contra fluctus maris, veluti qui vecte pondus
quod cumque ſuſtinet, etiam ſi non moueatur.
Mare deni­
que in vtraque motione conſtituitur onus; quoniam vel eſt
id quod propellitur, vel id quod ſuſtinetur per temonem
tranſuerſum ne directè in oppoſitum fluat.
Quamobrem immeritò nonnulli Ariſtotelem redarguunt,
dicentes, mare habere potius rationem potentiæ mouentis
totam puppim cum temone; Nam ſicut ſaxum, vectem cui
imponitur ſemper premit appetendo deſcenſum ad ima,
& tamen eſt onus reſpectu potentiæ, quæ vectem ſuſtinet in
illo ſitu, ita mare, licet ſucceſſiuè temonem impellat, ratio­
nem habet oneris reſpectu potentiæ manu tenentis temo­
nem in illo ſitu contra ictus eiuſdem maris.
Quod ſi ipſe
temo cum puppi, cui adhæret verè ſimul moueatur à mare,
per accidens eſt, proceditque à fluxibilitate aquæ, in qua diu
permanere non poteſt puppis omnino immota ad ſuſtinen­
dum in ſuo cardine ipſum temonem.
Motus enim fulcimen­
ti per accidens ſe habet ad motum, vel operationem pro­
priam vectis; vt motus ſcalmi cum naui, cui eſt affixus ad
motionem remi, qui tanquam vectis fulcitur in illo; vel mo­
tus cuiuslibet fulcimenti, quod aſportatur cum curru, ad
motionem vectis eidem innixi.
Vnde potentia reſpectu ve­
ctis dicitur illa, quæ vectem adhibet, onus mouendo, vel ſu­
ſtentando, non autem illa, quæ mouet fulcimentum.
Quare
tunc rectè mare diceretur potentia, cum mediante impetu
incuſſo in temonem, ipſo tanquam vecte adhibito, moueret
manum gubernatoris.
Cum igitur contra accidat, nempe, vt po­
tius gubernator adhibito temone mare ad latus depellat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index