Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1
PRIMA PARS
MECHANICES
ARISTOTELIS STAGIRITAE
IN QVA EA CONTINENTVR,
quæ ad naturam Mechanicæ facultatis,
& principia operationum ipſius
pertinent.
Quæ ſit artis Mechanicæ facultas.
Textus Primus.
Miracvlo ſunt ea quidem quæ
natura contingunt, quorum ignoran­
tur cauſæ: illa verò quæ præter natu­
ram quæcunque ad hominum vtilita­
tem arte fiunt.
In multis enim natu­
ra ei, quod nobis vſui eſſe potest, con­
trarium facit.
Natura etenim eun­
dem ſemper habet modum, & ſimpli­
citer: vtile autem multifariam commutatur.
Quando igitur
quippiam præter naturam oportuerit facere, difficultate ſua
hæſitationem præstat, arteque indiget: quamobrem eam artis
partem, quæ huiuſmodi ſuccurrit difficultatibus mechanicam
appellamus.
Quemadmodum enim Antipho ſcribit Poeta, ſic
ſe res habet; arte enim ſuperamus ea à quibus natura vinci­
mur.
Huiuſmodi autem ſunt, in quibus & minora ſuperant
maiora: & quæcunque momentum paruum habentia, magna
movent pondera; & omnia ferè illa, quæ mechanica nuncupa­
mus & problemata.
Sunt autem hæc neque naturalibus om­
nino quæſtionibus eadem, neque ſeiugata valde: verum ma­
thematicarum contemplationum, naturaliumque communia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index