Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1tegere, & domos conſtruere, & agros arare, & commeatus
vehere, aliaue onera per aquas ac terras longius aſportare;
aquamque ipſam ex imis haurire, oleum exprimere, triticum
terere, ligna cedere, ferrum acuere, aliaque huiuſmodi perage­
re ad varios vſus ex neceſſitate, vel ab initio cœperunt; quæ
cum inſtrumenta nonnulla mechanica, tùm artem ipſam ma­
chinandi ſupponunt.
Quòd ſi ſecundum propriam acceptionem loquamur de
facultate mechanica, quatenus vt diximus ars quædam eſt,
vel ſcientia, quæ geometricis nixa principijs peculiari quadam
ratione circa ſuum obiectum per demonſtrationes verſatur,
ac præcepta tradit, quibus homo in vſu ac motione grauium,
& leuium dirigitur ac iuuatur; ſic nullum extat monimentum
quo ante tempora Eudoxij Architæ, ac Platonis illam cępiſſe
aſſereremus.
Eudoxius enim Gnidius, & Archita Tarentinus
primò geometrica principia ad vſum mechanicum, ſeu me­
chanicam contemplationem tranſtulerunt.
Sed Archita eo
quòd ligneam columbam volantem exhibuerit, aliaque præcla­
ra, & admiranda mechanicæ artis adminiculo patrauerit, ip­
ſiuſmet artis inuentor eſt habitus, vt extat apud Eutocium;
niſi Democritum Meleſium qui iam antea opus quoddam fe­
rè mechanicum Certamen Clepſydræ inſcriptum ediderat,
inter mechanicæ facultatis Auctores computare velimus.
Poſt Architam verò Tarentinum, vnum inuenimus Ariſtote­
lem Stageritam non modo verioris, ac ſolidioris philoſophiæ
auctorem maximum, ſed & mathematicarum diſciplinarum
inſtructiſſimum qui mechanicæ artis modo ſcientifico funda­
menta iecerit, hunc quem exponimus libellum edens, in quo
præter ſubtiliſſimas quæſtiones quas acutiſſimè diluit, firmiſ­
ſima, & vniuerſaliſſima tradit principia quibus mechanici om
nes tractatus ac demonſtrationes eorum nituntur.
Exinde
igitur mechanica facultas propagari cœpit, nam Ariſtotelem
ſecuti, vel imitati ſunt multi, præſertim, qui ſequenti ſeculo
maximè claruerunt, vt Archimedes Siracuſanus, cuius do­
ctrina, ac ſummo ingenio huiuſmodi facultas maxima incre­
menta ſuſcepit.
Item Cteſibus machinator præſtantiſſimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index