Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 303 > >|
1cur exiguę vires adhibito vecte, magna moueant pondera,
quę abſque vecte mouere minimè poſſent, cum tamen ip­
ſum quoque onus vectis.
dimouendum ſuſcipiant? Facilius
enim eſt, minorem quàm maiorem ſuperare grauitatem
ponderis: minor autem eſt grauitas ponderis abſque vecte,
quàm cum vecte.
Vnde contrarium fortaſſe videtur debe­
re contingere ab eo, quod de facto contingit.
At ſtatim Ariſtoteles quæſtioni reſpondet dicens, ve­
ctem quippe habere rationem libræ, cuius axis, ſeu truti­
na ſit infra iugum, vt explicuimus, brachia verò ſint inæ­
qualia.
Hypomochlion enim, ſeu fulcimentum vectis, axis
vicem gerit.
Similiter namque circa ipſum conuertitur ve­
ctis, ſimiliterque ſemper manet immotum.
Longitudo au­
tem vectis vtrinque ex fulcimento protenſa, iugum refert
libræ, in brachia, ſeu partes inæquales diuiſum; quarum
illa, quæ ad pondus leuandum applicatur, ſit breuior, illa
verò in cuius, extremitate virtus adhibetur potentiæ mo­
tricis ſit longior, vt cernere eſt in hac figura, quam tamen
Ariſtoteles exibuit in fine.
Sit enim vectis. AB, pondus
verò vbi C, & potentia mouens vbi D; inter quæ me­
diet fulcimentum in E.
Tunc ſi conſideretur, eadem erit
29[Figure 29]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index