Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1
Ad colligendum quæ nam ſit artis mechanicæ facul­
tas
quantauè ſit eius dignitas, & excellentia ex ma­
gnis
ac mirabilibus, quæ operatur; illud in primis
Ariſtoteles
præmittit, eorum quæ miraculo habentur, alia
quidem
natura contingere, vt inſueta & peregrina, quorum
ignorantur
cauſæ: alia verò præter naturam, vt quæ artificio
aliquo
adhibito ſupra vires patrantur atque ad propriam ho­
minum
vtilitatem ordinantur.
Siquidem natura nonnunquam
deficit
in quibuſdam, quæ vſui nobis eſſe poſſunt, imò con­
trarium
facit, quia eundem ſemper, ac ſimpliciter ſeruat mo­
dum
in ſuis operationibus; vtile autem ad vſum hominum
diuerſimodè
accommodatur, ac multifariam commutatur,
iuxtà
ſcilicet varias exigentias, & opportunitates.
Quando
igitur
quippiam præter naturam nos facere oportuerit, ob
difficultatem
quam plerunque in ſe id, quod faciendum eſt
continet
, hæſitare, & cogitare nos cogit quomodo faciamus,
artemque aliquam propterea quærere quæ difficultati ſuccur­
rat
, ae nos ad finem conſequendum opportunis, aptisque me­
dijs
dirigat atque perducat.
Cum verum ſit quod Antipho
ſcribit
Poeta, arte nos ſuperare ea, in quibus vincimur à na­
tura
.
Quamobrem concludit Ariſtoteles, eam artem, ſeu
artis
vniuerſæ partem, quæ huiuſmodi ſuccurrit difficultati­
bus
, nosque adiuuat ad operandum & conſequendum ea, quæ
ſunt
præter naturam, Mechanicam appellamus.
Hac enim
vtimur
in his in quibus minora ſuperant maiora, & quæcun­
que
paruam vim habentia, magna mouent pondera; inſuper
& in omnibus ijs, quæ cadunt ſub problemata, quæ commu­
niter
vocantur mechanica.
Sunt autem (inquit) problema­
ta
mechanica, neque naturalibus quæſtionibus omnino ea­
dem
, neque ſeiuncta valde: verùm mathematicarum contem­
plationum
, naturaliumque communia.
Quia ſcilicet non eo­
dem
modo nec eadem ratione procedunt problemata me­
chanica
, ac naturalia ſeu phyſica.
Siquidem diuerſis vtun­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index