Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 303 > >|
1vel ſaltem excipiat reſiſtendo, iure & quidem optimo guberna­
tor ab Ariſtotele conſtituitur potentia, mare autem onus.
Sic autem explicato principio, ac inſtrumento vtriuſque
motionis, explicat Ariſtoteles modum, quo procedit ſecun­
da motio à nobis propoſita, quæ potiſſima eſt, & maioris
longè momenti quam prima: aitque temonem (quem cum
gubernaculo ſæpè confundit) non accipere mare ſecundum
latitudinem nauis, ſeu quod ad latera nauis eſt, eo modo
quo accipit remus, depellendo illud retrorſum, vt per repul­
ſum inde acceptum, nauigium feratur antrorſum, quia nihil
temo nauigio confert, quo ad motum antrorſum, vt in fine
etiam quæſtionis idem Philoſophus animaduertit: Sed ac­
cipere mare commotum, quod illi obuiat ſecundum longi­
tudinem nauis à prora in puppim.
Nam qua parte temo
vergit foris, matique eius ala obuertitur ad alterum latus na­
uigij, mare ſecundum longitudinem nauis ei obuians exci­
pit intra angulum, quem cum naui conſtituit.
Excipiendo au­
tem illud vim patitur in contrarium, tollereturque niſi fulciretur
in cardine.
Cum igitur nec auferri poſſit à puppi, nec retro­
cedere in directum contra curſum nauigij, hinc fit, vt cedendo
ſaltem in parte quoad poſitionem, quam prius habebat, nauem
ipsam inclinet obliquè; ſiqui­
37[Figure 37]
dem dimoto vno latere an­
guli à ſua poſitione, alterum
dimoueri neceſſe eſt, cuſpi­
de manente in eodem ſitu.
Quod ſic poteſt amplius
explicari.
Eſto nauis AB;
cuius puppis A, prora B, te­
mo verò AC obliquè con­
ſtitutus ad ſiniſtram, ac ſuf­
fultus in A, vbi eius cardo
ad puppim poſitus eſt, &
vbi angulum efficiat cum longi­
tudine
nauis, qui ſit BAC.
Deinde mare obuians incidat in ipſam AC. Tunc dicimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index