PRIMA PARS
MECHANICES
ARISTOTELIS STAGIRITAE
IN QVA EA CONTINENTVR,
quæ ad naturam Mechanicæ facultatis,
& principia operationum ipſius
pertinent.
MECHANICES
ARISTOTELIS STAGIRITAE
IN QVA EA CONTINENTVR,
quæ ad naturam Mechanicæ facultatis,
& principia operationum ipſius
pertinent.
Quæ ſit artis Mechanicæ facultas.
Textus Primus.
Miracvlo ſunt ea quidem quæ
natura contingunt, quorum ignoran
tur cauſæ: illa verò quæ præter natu
ram quæcunque ad hominum vtilita
tem arte fiunt. In multis enim natu
ra ei, quod nobis vſui eſſe potest, con
trarium facit. Natura etenim eun
dem ſemper habet modum, & ſimpli
citer: vtile autem multifariam commutatur. Quando igitur
quippiam præter naturam oportuerit facere, difficultate ſua
hæſitationem præstat, arteque indiget: quamobrem eam artis
partem, quæ huiuſmodi ſuccurrit difficultatibus mechanicam
appellamus. Quemadmodum enim Antipho ſcribit Poeta, ſic
ſe res habet; arte enim ſuperamus ea à quibus natura vinci
mur. Huiuſmodi autem ſunt, in quibus & minora ſuperant
maiora: & quæcunque momentum paruum habentia, magna
movent pondera; & omnia ferè illa, quæ mechanica nuncupa
mus & problemata. Sunt autem hæc neque naturalibus om
nino quæſtionibus eadem, neque ſeiugata valde: verum ma
thematicarum contemplationum, naturaliumque communia.