Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1gnum: ita quælibet linea curua, ſeu conuexa antequam fiat
concaua, prius debet fieri recta: abſurdum igitur apparet, ean­
dem omnino circuli periferiam, ſimul conſtitui concauam,
& conuexam.
Nec difficultatem euadunt, qui dicunt, concauum, & con­
uexum realiter non eſſe idem in circulo, ſeu curuitatem, &
concauitatem non reperiri in eadem linea, ſed in diuerſis, ità
vt in circunferentia ſit tantum curuitas, ſeù conuexum, con­
cauitas verò ſit potius in corpore extrinſeco ambiente per li­
neam illi correſpondentem.
Etenim cum linea corporis con­
tinentis ambiens circulum, penetretur in eodem ſpacio cum
circunferentia ipſius circuli, conſidereturque ſola quantitas
abſtracta, & figura vtriuſque lineæ coincidentis, eadem ſem­
per difficultas obſtabit; nempè quo pacto fieri poſſit, vt eadem
longitudo latitudinis expers, circulum terminans, ſeù circu­
lariter extenſa, ſimul ſit concaua, & conuexa.
Sed nihil pro­
hibet eandem circumferentiam indiuisibilem quoad latitudi­
nem, & profunditatem, ſimul eſſe concauam, & conuexam
reſpectu diuerſorum, vt in alijs etiam linearum figuris, ac ſu­
perficiebus poterit exemplificari: & vt eadem via dicitur
acliuis, & decliuis; idemque magnum, & paruum rei pectu di­
uerſorum, quæ cum illo comparantur.
Quo fit, vt admiran­
dam quidem eſſe huiuſmodi proprietatem circuli iure dica­
mus, nullam tamen in ſe repugnantiam inuoluere admittamus.
De tertia Circuli proprietate.
Textus Quintus.
Altervm autem, quod ſimul contrarijs
mouetur motionibus: ſimul enim ad anterio­
rem mouetur locum, & ad poſteriorem.
Et
ea, quæ circulum deſcribit, linea eodem ſe
habet modo: Ex que enim incipit loco, illius
extremum, ad eundem rurſus redit: Illa
enim continuò commota, extremum rurſus efficitur primum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index