Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 303 > >|
1
DE TROCHLEA.
Trochlea eſt inſtrumentum veluti conce­
ptaculum quoddam, aut capſula, vnum, vel
plures ſtriatos orbiculos, ſeu rotulas in ſe
continens, axiculis per rotulas traiectis, circa
quos illæ vertuntur, quibus admoto fune du­
ctario eleuantur, aut remittuntur onera.
Conſtare autem
ſolet Trochlea ex vno, vel pluribus orbiculis tanquam inter
thecas inſertis, non quidem æqualibus, ſed maioribus ſuper
minores adiectis, ne vnius funis circumductus funem alte­
rius impediat.
Inſuper ipſi orbiculo, modò bini ſuper binos
locari conſueuerunt, ita vt in trochlea quatuor, vel ſex or­
biculi, duplici, vel triplici ordine reperiantur diſpoſiti; modo
verò non niſi ſinguli ſuper ſingulos, totidem ordinibus con­
tinentur, vt quo potuimus modò hic figuris expreſsimus.
12[Figure 12]
Reducitur autem Trochlea ad Vectem, & conſequen­
ter ad libram, quia vnuſquiſque orbiculus illius per diame­
trum nititur proprio axiculo tanquam fulcimento, quod in­
ter onus leuandum, aut ſuſtinendum, & potentiam eleuan­
tem locatur, ita vt ad depreſsionem vnius extremitatis dia-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index