Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 303 > >|
1ex Axe per funem BE propendeat onus F; virtusque mo­
uentis applicetur in ſcytala vbi eſt ipſum D.
Ad motum
igitur deorſum ipſius D, linea BD, non aliter ſe poteſt
habere, ac vectis firmiter innixa immobili centro A, tan­
quam fulcimento, ac dum pars AD deprimitur, altera.
nempe AB, eleuabitur ſimulque cum puncto B, pondus
F, quod ab eodem puncto extremo dependet.
15[Figure 15]
DE CVNEO.
Cvnevs eſt ſimplex quoddam inſtrumen­
tum ad findenda, ſeu ſcindénda corpora aptiſ­
ſimum accedente percuſſione.
Eſt enim ſoli­
dum, quod ex quadrangulari baſe conſurgens,
quatuor ſuperficiebus in peracutam aciem
terminantibus, clauditur.
Duabus videlicet ſibi oppoſitis
quadrangularibus, ac altera parte longioribus; duabus verò
ſimiliter oppoſitis, ſed triangularibus in prædictam acutam,
& oblongam aciem terminantibus.
Quæ ſanè acies cum in
rimulam quamlibet ſcindendæ molis ſe inſinuare præualeat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index