Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 303 > >|
1eſt intrinſeca ipſa grauitas, quæ tanquam proprium ope­
randi principium eſt illis ratio, vt moueantur deorſum, ſeu
forma qua in ſe ſecluſis impedimentis, talem motum pro­
ducunt.
Quod optimè expreſſit Ariſtoteles lib. 8. Phyſic.
tex. 32. & lib. 1. de Cœlo, tex. 17. & lib. 4. tex. 6. Ratio au­
tem eſt manifeſta, quia ſenſu conſtat, efficaciam, ac celeri­
tatem in motu deorſum creſcere creſcente grauitate cor­
poris, ac minui ad diminutionem illius (vt idem Philoſo­
phus obſeruauit 1. de Cœlo tex. 89.) quod non poſſet con­
tingere ſi in ipſo corpore graui grauitas non eſſet propria
cauſa effectiua ipſius motus, quæ ſimul cum effectu creſce­
ret, ac decreſceret.
Sicut calor, qui dum intenditur, aut re­
mittitur, efficacius aut remiſſius operatur, maioremque aut
minorem calefactionis motum producit, eo quod ſimiliter
eſt ratio formalis calefaciendi, ſicut grauitas ſe deorſum
mouendi.
Nullumque eſt inconueniens, idem corpus eſſe
poſſe mouens & motum, cum in corpore graui ſit potentia
receptiua motus, & grauitas, quæ eſt potentia effectiua illius.
Diximus verò grauia moueri deorſum per rectam lineam,
quæ centrum grauitatis ipſorum, centrumque mundi conne­
ctit: Nam ſenſu pariter conſtat, illa non tendere ad ipſum
mundi centrum per lineam aliquam obliquam, neque per
lineam rectam, quæ ab extremo quoddam, vel quauis alia
parte ipſius ad mundi centrum extendatur, ſed per eam, quam
diximus lineam, quæ ab eius centro grauitatis rectà ad mun­
di centrum propendet.
Omnis enim grauitas cuiuſque
grauis ita in ipſo grauitatis centro colligitur, & coacerua­
tur, vt extra ipſum nihil grauitare propemodum in corpori­
bus videatur: proindeque non niſi ipſomet centro rectà deor­
ſum eadem corpora ferri conſpicimus naturali propenſio­
ne.
Quo pariter fit, vt ſi aliundè quàm ab ipſius grauitatis
centro graue aliquod ſuſpendatur, ſtatim grauitatis centro
deorſum tendente conuertatur, nec manere vnquam poſſit
donec ipſum grauitatis centrum ſub puncto ſuſpenſionis per
lineam horizonti perpendicularem conſtituatur.
Quando­
quidem tunc idem eſt, ac ſi corpus per ipſummet grauita­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index