Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 303 > >|
1Quod cum partim ad merè phyſicam ſpeculationem perti­
neat in 7. & 8. de phyſico auditu; partim verò infra cum
Ariſtotele quæſt.
32. & 33. explicandum ſit, hìc non erit
diſcutiendum, ſed tantum ex dicendis, ac probandis ſuppo­
nere oportet, nullam vnquam inferri poſſe violentiam per
motum localem abſque productione, ac impreſſione quali­
tatis cuiuſdam in ipſo mobili, quæ communiter appellari ſo­
let impetus ſiue impulſus, ac de qua ſæpe nobis redibit ſer­
mo in ijs quæſtionibus.
Diximus autem grauitatem quandoque ad ſui motionem
violentam concurrere, quia cum deorſum magna vi ponde­
ra extruduntur, vis illata, & impetus incuſſus, grauitate mo­
bilis intenditur, & augetur, vt quæſt.
32. probabitur. Vnde
licet quoad velocitatem, & modum tunc motus ipſe deor­
ſum conſtituatur præternaturalis, ad eum tamen grauitas ip­
ſa non minus, ac impetus concurrit.
Quod contra ſe habet
cum ſurſum, vel ad latera graue transfertur; quia grauitas
ſicut ſemper tendit deorſum, ita cuicumque alio motui ſem­
per obſiſtit, quamuis propriè non contrarietur virtuti, à qua
talis motus procedit, nec ſit incompoſſibilis cum illa in eo­
dem ſubiecto, vt ibidem explicabitur.
Deinde moueri poſſe diximus ipſa grauia ſecundum quam­
cumque poſitionem atte, ac violentia; quia nec violentiæ
præſcripta eſt poſitio ſecundum quam duntaxat mouere
valeat, non verò ſecundum aliam, nec arti deficiunt præce­
pta, & inſtrumenta, quibus ita vis eis applicetur; vt quoquò
verſum, etiam contra naturæ leges grauia transferantur.
Vn­
de pluribus, ac innumeris penè modis arte comparatis vio­
lentia poteſt inferri.
Quos tamen Ariſtoteles 7. Phyſic. tex.
10. ad quatuor tantum reducit, iuxta quos to idem ſpecies
motus violenti conſtituit: Quadrifariam, inquiens, moueri
quidquid ab alio per violentiam ſecundum locum mouetur.
Nimirum vel per Pulſionem, vel per Tractionem, vel per
Vectionem, vel per Vertiginem.
Pulſionem autem diſtin­
guit in Impulſionem, & Expulſionem.
Impulſionem ait eſſe
cum pellens ita pellit, vt pulſum non deſerat, ſed comite­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index