Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 303 > >|
1gnitudo. Quædam verò manifesta quidem ſunt in vtriſque,
ſed multò magis in maioribus, quoniam multò maior inclina­
tionis fit magnitudo ab eodem pondere in maioribus.
Quam­
obrem machinantur ÿ, qui purpuram vendunt.
vt pendendo
defraudent, tum ad medium ſpartum non ponentes, tum plum­
bum in alterutram libræ partem infundentes, aut ligni, quod
ad radicem vergebat, in eam, quam deferri volunt partem
conſtituentes: aut ſi nodum habuerit.
Ligni enim grauior il­
la est pars, in qua est radix.
Nodus verò radix quædam eſt.
COMMENTARIVS.
Tanquam exploratiſſimum ſupponitur hic ab Ariſto.
tele experimentum, maiores libras, exactiores eſſe
minoribus: hoc eſt exactè magis oſtendere pondus
grauium, quæ ponderantur, eiuſque differentias per motum
ſurſum, ac deorſum, aut ſtatum ſuarum lancium.
Cauſamque
ipſe ſtatim afferens, docet ſpartum, quo ſuſpenditur libra,
ſeu trutinam quamlibet, ſecundum eam partem, ſcilicet
quæ intra foramen bilancis exiſtens in medio iugi, axis vi­
cem gerit, ſe habere tanquam centrum in circulo, quod per
motum circularem eiuſdem circuli non mouetur: partes
autem ipſius iugi vtrinque productas, quæ & brachia nun­
cupantur, è quorum extremis lances propendunt, conſtitui
tanquam lineas à centro in peripheriam deductas, quæ cir­
ca idem centrum conuertantur, & aliquantulum per eleua­
tionem vnius, ac depreſſionem alterius circumferantur, vt
videre eſt in ſequenti figura.
At, inquit, quò plus lineæ à
centro circuli diſceſſerint, eo magis, quamuis ab eadem vel
æquali virtute, valent moueri, maius nempe ſpacium eo­
dem tempore percurrendo, vt idemmet Ariſtoteles proba­
uerat.
Ergo idem pondus ab extremo libræ propendens
eò magis illam conuertere, aut mouere valebit, quò maior
fuerit ipſa libra, ſeu quò longioribus brachijs conſtabit.
Si­
quidem extremum vbi appenditur pondus, magis diſtabit
à centro, maioremque proinde portionem circuli eodem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index