Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 303 > >|
1rurſum propter hoc aſcendit libra. Si autem deorſum fuerit
in quod ſubſtat, contrarium facit.
Plus enim dimidio fit li­
bræ, quæ deorſum eſt pars, quàm quod per pendiculum ſecet:
quapropter non aſcendit.
Eleuata enim pars leuior eſt.
Sit libra recta vbi NG: perpendiculum autem KLM.
Bifariam igitur ſecatur KG. Impoſito autem onere in ipſo
N, erit quidem N vbi O, ipſum autem G, vbi R, KL
autem vbi LP.
Quare maius eſt KO, quam LR, ipſo
PKL.
Et ablato igitur onere, nete<32>e eſt manere; incumbit
enim ceu onus exceſſus medietatis eius vbi eſt F.
COMMENTARIVS.
Cvm axis vel ſpartum, quod gerit vicem axis, & quo
ſuſpenditur libra, locari poſſit tum ſupra, tum infra
iugum ipſius libræ, quærit modo Ariſtoteles quid
cauſæ ſit, vt ſi locetur ſupra, appoſito in alteram lancem
pondere, deſcendat quippe illa, ſed eo amoto ex ſe iterum
in priſtinum locum aſcendat: ſi verò axis locetur infra, lanx
illa maneat, & non reuertatur.
Porrò prima huius quæſtionis pars ſi phyſicè conſidere­
tur, non paruam videtur inuoluere difficultatem.
Etenim
nullum apparet agens, à quo talis aſcenſus depreſſæ lancis
procedat.
Cum enim quodlibet graue tendat deorſum, cau­
ſa huiuſmodi eleuationis, & aſcenſionis non poteſt eſſe for­
ma aliqua intrinſeca; nec pro extrinſeca aſſignari poteſt
alia, niſi grauitas alterius lancis, qua ſcilicet illa deſcen­
dendo, hanc faciat aſcendere.
Verum cum vtraque lanx
æqualis molis, & grauitatis conſtituatur, nequit altera alteri
præponderare, deſcenſuque proprio eam eleuare.
Simile
namque in intenſione per eandem qualitatem agere non po­
teſt in ſimile; cum omnis actio procedere debeat ab inæ­
quali proportione, vt cum Ariſtotele ſentiunt omnes Phi­
loſophi 1. de generat.
tex. 48.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index