Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 71 > >|
1differentiis ω̄ἀθημα & ω̄ἀθος ſumit
pro ipſa motione & actu, non pro ter­
mino immobili, id quod Ariſtotelimi­
nime placet.
Siquidem de eius ſenten­
tia motus ſit ad pasſionem.
Nam ſi
motus eſſet pasſio, tunc motus eſſet ad
motum.
Conſtat igitur pasſionem eſ­
ſe terminum ſiue formam, in quam de­
ſinit motus.
Itaque, quia motus eſt pe­
rennis motio ad pasſionem, neceſſa­
rium eſt aliquod ſubiectum eſſe capax
motionis & pasſionis: nam motus cie­
ri non poteſt, niſi quippiam moueatur:
nihil autem poteſt moueri, niſi præ­
ſente motu: motus præſens, eſt ip­
ſa motio, ſiue ipſum moueri: motus
enim atque motio ſunt ſubiecto idem,
ſola ratione differunt: quandoquidem
motus & motio ita diſtinguantur, vt
pasſio & pati, actio & agere, albe­
do & albeſcere: nam moueri eſt no-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index