Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 258 > >|
flumina suppeditant ? unde aether sidera pascit?
omnia enim debet, mortali corpore quae est,
infinita aetas consumpse anteacta diesque.

quem si in eo spatio atque anteacta aetate fuere
e quas haec rerum consistit summa refecta,
inmortali est natura praedita certe,
haut igitur possunt ab nilum quaeque reverti.

denique res omnis eadem vis causaque volgo
conficeret, nisi materies aeterna teneret,
inter se nexu minus aut magis indupedita;
tactus enim leti satis et causa profecto,
quippe, ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
contextum vis deberet dissolvere quaeque.

at nunc, inter se quia nexus principiorum
dissimiles constant aeternaque materies estque,
incolumi remanent res corpore, dum satis acris
vis obeat pro textura cuiusque reperta.

haud igitur redit ab nilum res ulla, sed omnesque
discidio redeunt in corpora materiai.

postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
in gremium matris terrai praecipitavit;
at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur;
hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
hinc laetas urbes pueris florere videmus
frondiferasque novis avibus canere undique silvas;
hinc fessae pecudes pingui per pabula laeta
corpora deponunt et candens lacteus umor
uberibus manat distentis; hinc nova proles
artubus infirmis teneras lasciva per herbas
ludit lacte mero mentes perculsa novellas.

haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
quando alid eg alio reficit natura nec ullam
rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index