Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
1 quandoquidem factis et moribus aemula magnis
amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.

tum porro varios rerum sentimus odores
nec tamen ad naris venientis cernimus umquam,
nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
usurpare oculis nec voces cernere suemus;
quae tamen omnia corporea constare necessest
natura, quoniam sensus inpellere possunt.

tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
denique fluctifrago suspensae in litore vestes
uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.

at neque quo pacto persederit umor aquai
visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.

in parvas igitur partis dispergitur umor
quas oculi nulla possunt ratione videre.
quin etiam multis solis redeuntibus annis
anulus in digito subter tenuatur habendo,
stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
strataque iam volgi pedibus detrita viarum
saxea conspicimus; tum portas propter aena
signa manus dextras ostendunt adtenuari
saepe salutantum tactu praeterque meantum.

haec igitur minui, eum sint detrita, videmus.
sed quae corpora decedant in tempore quoque,
invida praeclusit speciem natura videndi.

postremo quaecumque dies naturaque rebus
paulatim tribuit, moderatim crescere cogens,
nulla potest oculorum acies contenta tueri;
nec porro quaecumque aevo macieque senescunt,
nec, mare quae inpendent, vesco sale saxa peresa
quid quoque amittant in tempore cernere possis.

corporibus caecis igitur natura gerit res.
Nec tamen undique corporea stipata tenentur
omnia natura; namque est in rebus inane.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index