Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
1 quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
de summa rerum et nostris diffidere dictis.

QUAPROPTER LOCUS EST INTACTUS INANE VACANSQUE
quod si non esset, nulla ratione moveri
res possent; namque officium quod corporis exstat,
officere atque obstare, id in omni tempore adesset
omnibus ; haud igitur quicquam procedere posset,
principium quoniam cedendi nulla daret res.

at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
multa modis multis varia ratione moveri
cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
non tam sollicito motu privata carerent
quam genita omnino nulla ratione fuissent,
undique materies quoniam stipata quiesset.

praeterea quamvis solidae res esse putentur,
hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.

in saxis ac speluncis permanat aquarum
liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.

dissipat in corpus sese cibus omne animantum.
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
quod cibus in totas usque ab radicibus imis
per truncos ac per ramos diffunditur omnis.

inter saepta meant voces et clausa domorum
transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa,
quod nisi inania sint, qua possint corpora quaeque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index