Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 258 > >|
1 ut potius multis communia corpora rebus
multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
quam sine principiis ullam rem existere posse.

denique cur homines tantos natura parare
non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
transire et magnos manibus divellere montis
multaque vivendo vitalia vincere saecla,
si non, materies quia rebus reddita certast
gignundis e qua constat quid possit oriri?

nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
semine quando opus est rebus quo quaeque creatae
aeris in teneras possint proferrier auras.

postremo quoniam incultis praestare videmus
culta loca et manibus melioris reddere fetus,
esse videlicet in terris primordia rerum
quae nos fecundas vertentes vomere glebas
terraique solum subigentes cimus ad ortus.

quod si nulla forent, nostro sine quaeque Iabore
sponte sua multo fieri meliora videres.


Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
dissoluat natura neque ad nilum interemat res
nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
ex oculis res quaeque repente erepta periret.

nulla vi foret usus enim quae partibus eius
discidium parere et nexus exsolvere posset.

quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
donec vis obiit quae res diverberet ictu
aut intus penetret per inania dissoluatque,
nullius exitium patitur natura videri.

praeterea quaecumque vetustate amovet aetas,
si penitus peremit consumens materiem omnem,
unde animale genus generatim in lumina vitae
redducit Venus, aut redductum daedala tellus
unde alit atque auget generatim pabula praebens?

unde mare ingenuei fontes externaque longe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index