Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
< >
page |< < of 145 > >|
1mirandum, quod tradit Ferdinandus Corteſius, in Mexico eſſe
lapidem
coloris flavi; ex quo novaculæ fiant acutiſſimæ: quæ
non
à ferro, aut cote, ſed ex aquâ illam aciem trahant.

Videtur autem hæc proprietas innuere huius cognationem
cum
aquâ; eſſéque veluti glaciem ex aquâ concretam: à quâ
rurſum
atteratur & liquefiat: mox tamen ab aëre eo modo,
quo
ovorum cortices, indurari. A motibus iam dictis differt
terebratio
& perforatio: fitque duobus modis.
Vt cùm cavi­
tas
inducitur abſque deperditione alicuius particulæ: & cùm
partes
ab illâ cavitate excluduntur.
Et primo quidem modo
cavitas
fit per compreſſionem: quam ſola πιες admittunt, cu­
iuſmodi
metalla & ligna: nequaquam verò τὰ θζαυ at gem­
, lapides, vitra.
Cùm deperditione verò ſubſtantiæ & hæc
& reliqua omnia cavantur: licet non uno modo omnia.

Nam gemmæ quidem & vitra non niſi politurâ, ſenſimque ra­
dendo
perforantur: terebratione verò ligna, metalla, oſſa.

Et ſicuti terebra figurâ à ſe differunt; ita etiam modus perfo­
randi
.
Alia enim circulo; alia formâ ſemilunari terminan­
tur
: alia cochleatim ſtriata, ab acuto ſenſim augentur & late­
ſcunt
.
Atque hæc quidem à perforatione incipiendo σχίσει χ́
χλάσει
terminant motum.
Dum enim cochlea circum acta
in
partem compreſſam vulnus agit, & quæ à tergo ſequitur
helix
, ambit latiore plagâ; in tenues & friabiles lamellas
ratione
ſcobinatur helicoides, à plagâ inciſus conus: eoque in
helicem
cavam recepto terebratio procedit, quouſque cochlea
repleta
ſcobe, educi & expurgari debeat.
Videtur autem hic
ratio
vectis intervenire: cuius hypomochlium in centro mo­
tûs
: extrema verò ſunt circelli ſenſim aucti & in conum late­
ſcentes
.
Verùm huiuſmodi terebella ſuperficiem, quæ am­
bit
plagam, minùs æqualem relinquunt: calorem verò ob
multiplicem
motum adaugent.
Itaque minùs apta cranio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index