Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1ad ictum inclinati, quia non per centrum grauitatis ſeu impul­
ſus
ſecatur à lineà hypomochlij; erit ratio Plagæ, quam habet
in
hypomochlio quies. quæ tantò eſt minor, quantò velociùs
centrum
grauitatis à plagâ ſe abducit.
Quòd ſi ergo DF ſit
mora
plagæ perfectæ, atque huius impulſus quadratum DF; erit
DC
tempus uelocitatis motus, & huius quadratum impulſus:
reliquum
ergo quadratum FC à percuſſione ſeu plagâ, impul­
ſum
dabit à reliquo tempore menſuratum. propterea quod
quadratum
FD ſit æquale duobus quadratis CD. CF: ac pro­
inde
mora percuſſionis complementum CD ad ſinum
totum
.
Eodem modo ſi plagam metiamur fientem morâ æ­
quali
C Flateri eiuſdem quadrati, erit huius complementum
mora
impulſus reliqui.
Atque ex his Soluitur illa dubitatio,
quam
ob rem prop: 13. impulſu & grauitate, horumque diuiſi­
one
utamur ceu lineâ rectâ, aut parallelogrammo: propoſi­
tione
autem 32. & 33 motum comparemus ut quadrata.
quia
nimirum hic impulſum ut fientem, ac proinde iuxta mo­
dum
menſuramque plagæ expendimus.
Non enim à percuſſi­
one
idem eſt impulſus: ſed illa portio, quæ percuſſit, illi de­
cedit
: Alius verò huic æqualis & oppoſitus à percuſſo rege­
neratur
: & cum reliquo impulſu in ordine ad motum medium
miſcetur
.
Neceſſe ergo inter ſe conferri, ut illorum tempo­
rum
, in quibus producuntur, quadrata.
At uerò prop: 13.
Impulſum ſeu grauitatem in facto eſſe, & à centro grauitatis, in
quo
eſt collecta, ſui replicatione in vectem æqualiter fuſam:
quam
fecat bifariam linea hypomochlij in partem motam &
quieſcentem
.
Hæc autem nullam inducit plagam: verùm
continuò
in hypomochlio quieſcit, & in ordine ad motum pro
nullâ
habetur.
Vnde augmenta velocitatis motus fiunt absque
ullo
ad eam reſpectu.
Neque enim motu inualeſcente augetur illa
grauitas
in hypomochlio quieſcens: quòd linea hypomochlij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index