Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 145 > >|
1gnarum eſſe voluit futurum Vatem: qualem quoque vitæ humanæ cuſto­
dem
requirit veſter Hippocrates.
Rectè quidem tu hæc, inquam ego: at
verò
huius acerræ atque ignis, quis nam in me typus? Tam citò, refert ille,
es
oblitus! nam alioquin malorum ſenſus eſſe ſolet diuturnus.
Ego
verò
dic, amabo te, aio quidnam ex igne mali ſum paſſus? namillud qui­
dem
ego prorſus ignoro.
Quòd enim non ita pridem utramque Domum,
quæ
ex hæreditate meâ erant reliquæ, ignis abſumpſit, tu optimè noſti
quàm
æquo animo tulerim: leuior enim hæc jactura mihi viſa; quàm ut
mentem
his aſſuetam turbaret.
Ad hæc ille: non meminiſti, inquit,
illâ
eadem nocte, quâ Phitomorphoſis tua ſymbolo præludebat, ma­
num
tibi aduſtam? Memini ſanè, inquam ego.
Nam ubi ſtudijs feſſum
caput
in codicem ſacrum reclinaſſem; dormienti mihi, neſcio quo pa­
cto
, manus dextra ſubducta, & in ignem candelæ paulo remotioris pro­
ducta
digitum anularem aduſſit: cuius ſenſus acer me quidem euigila­
re
fecit, manum verò ut inſanam incuſare.
Ita quidem tu, ait Motus, à
veritate
aberrans: at verò illa te longè ſapientior fuit: quæ a Sapien­
tiſſimo
Genio tum dirigebatur: Vt nimirum etiam hac parte ſymbolum
impleres
.
Deinde veró quòd igne hoc elementari futurum Vatem initi­
ari
oportebat.
Vide nunc has plantas, quibus Symbolum inſignitur.
Agnoſcis hanc perpetuò virentem atque victricem LAVRVM: quam ignis
Jouius
tuetur incluſus? hanc PALMAM canenti OLIVÆ ſociatam? effare:
quid
ſiles? Agnoſcis nunc demum tuam Phitomorphoſin? Ohe quid
audio
, inquam ego! etiamne mentis penetralia tibi patent? quem ego
rebar
ſolis corporibus mancipatum.
Et ubi inquit ille maiores per­
turbationum
motus, quàm in mentibus humanis? At velocitas mentis,
inquam
ego, omni motu corporeo eſt velocior.
Si ergo ineft velocitas,
ait
, inerit ſanè & motus.
Quanquam falleris, ratus mentem Corpori
huic
terreno alligatam omni motu corporeo eſſe velociorem: quæ neq,
huius
frigidi Saturni velocitatem ullâ ratione aſſequi valet.
At COPER­
NICVS
, inquam ego, cum GALILÆO & multâ turbâ ſophorum hanc tibi
Cœlóque prærogatiuam ademit: qui ſolem in medio mundi ſtare immo­
tum
, terram verò circumire juſſit.
Atqui refert ille, in eo ſatis oſten­
dunt
animi ſui tarditatem: Dum aſſequi non valent hanc meam in cor­
poribus
velocitatem.
Sed hîs relictis ad tuam Phitomorphoſim me
conuerto
: neque enim abeſſe potui ex illâ motione; dum planta una ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index