Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 145 > >|
1aliâ naſci videbatur: licet motu velociore, quàm pro tuo voto: cùm necdum
ſatiato tibi illarum Species ſubducebantur.
Sed quem fuiſſe putas illum
Hortulanum, qui tibi in horto, ut videbatur, ſurculum LAVRI cupienti qui­
dem, neque tamen ob reuerentiarn viri petere auſo, ultro in manus dedit
cum hoc dicto: Poteſt creſcere. Tum ego, ô omniſcie Motus, quando­
quidem nihil Te latet arcanorum: tu ſiquidem omnia audis, vidéſque
etiam quæ Solem oculatiſſimum & maximè auritum fugiunt; dic obſe­
cro quid tibi videtur de illis verſibus, quos SERENISSIMO
HVNG: ET BOHEMIÆ REGI FERD: IIII. in felici in au­
guratione accinebam? rectène illam Phitomorphoſim fui aſſecutus?
Ne dubita, ait Motus, idem enim Genius, qui ea ſimulachra immiſit,
eorundem ſenſum tibi inſtillauit.
Quid igitur inquam ego, cunctamur?
Perge mi Motus, teque; ocyſſimé REGI NOVO ſiſte: ut ſis & munus,
& futuræ felicitatis augur.
Tibi liberum permitto, ut vel circulus, vel
quadratum, imò & cubus fias: prout REGALI TVTELÆ vide­
bis ex pedire.
Quem terrâ marique; ſecutus, ventos fauentes motu circuli
velociore incitabis: eoſdem furentes quadrato, aut etiam cubo inhibe­
bis.
Faxo lubens, inquit, quod imperas; tu verò boni ominis ergò, in hac
eadem pagellâ tuos verſus mihi exhibe: quos ego unâ cum libello mox
ad ultimum terræ feram.
FITOMOPFWSIS
Planta cadem LAVRVS, PALMA, & pallentis OLIVÆ,
Viſa mihi: demumgermina VITIS crant.
LAVRVS.
Aſſociare virens Regali LAVRE Coronæ,
Seruet ut æternus Regia ſceptra viror.
PALMA.
Bella procul, LAVRO nam aſſuetus vincere nouit:
Victorem victrix non niſi PALMA decet.
OLIVA.
Naſcitur Imperio defeſſo pinguis OLIVA,
Hac non fucatæ ſymbola pacis habet.
VITIS.
Terra Bohema oculos ſicca: noua VITIS inumbrat,
Præterita ignorat, qui bibit inde merum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index