DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
Mechanica admirabilius, & vtilius? è qua tot, tantaquè ab
humani generis vtilitatem conferentia prodeunt?
eximia cer-
, & præclara admodum hæc Archimedis geſta fuere; quæ ta-
men, ſi ab alia quamplurima, quæ de ipſo dici, et afferri poſ
ſunt, conferantur; exigua ſanè mihi videntur.
Nam quæ ha-
ctenus commemorata ſunt, (quamquam fortaſſe non omnia)
multa tamen, huiuſmodiquè ſimilia alij quo〈que〉 effecerunt,
& adhuc extant fortaſſe viri eo ingenij acumine pręditi, qui
talia aggredi non vererentur: ſed nonnulla egregia extant ipſius
Archimedis opera, quorum ſimilia, nec antea, nec poſt ipsum
facta fuere, ne〈que〉 in futurum facienda fore à nemine ſint ex-
pectanda.
omnium enim admirabiliſſima, præſtantiſſima-
què ſunt eius ſcripta, in quas, & ingenij acumen, inuentio-
nes ſubtiliſſimæ, perfectaquè doctrina planè conſpicitur.
adeo
enim his omnibus Archimedis ſcripta aliorum ſcripta mathe
maticorum excellunt, ſuperantquè; vt quæ aliorum, facilè
quidem inter ſeſe comparari, cum ijs verò, quę ab Archimede
nobis relicta fuerunt; nullo modo poſſint.
ita apertiſsimè
(alijs interim omiſsis) conſpicuum redditur eg ijs, quæ de
ſphęra & cylindro, & eg ijs, quę de æ〈que〉ponderantibus ſcri-
pta reliquit: quippè quę ob eorum pręſtantiam, et dignitatem
meritò literis aureis eſſent imprimenda.
liber enim de ſphęra,
& cylindro inter Archimedis ſcripta excellens adeò habitus fuit;
vt ab eius sepulcrum appoſita fuerit ſphęra, & cylindrus: quas a
Cicerone conſpectis; ſtatim illud Archimedis sepulcrum eſſe in
tellexit: de cuius inuentione ob uiri excellentiam maximè glo-
riatur: Deindè qua ratione ipſum à temerario vanę orationis
proferendæ auſu, (dum ſic loquitur, da mihi vbi ſiſtam, ter-
ramquè mouebo) vindicare poſſemus; niſi hęc, quæ de æ〈que〉-
ponderantibus extant, ſcripta reliquiſſet? eg his enim habita
notitia proportionis ponderum, & diſtantiarum, ſit manife-
ſtum non eſſe à ratione, nequè à natura prorſus alienum, poſſe
terram moueri, ſi daretur conſiſtendi locus.
quem etiam eg
noſtro volumine Mechanico annis ab hinc aliquot elapſis e-
dito varijs quoquè inſtrumentis parere poteſt. quandoquidem
multis modis, datum pondus à dataeoſtemsphaerae
aequalem␥cubumconstituere potentia moueri, ibi ␥ ␥ſumeſt.
vbi demonſtrationes à nobis conſtitutę ijs, quæ apud

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index