DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
pertractatas. Ariſtoteles. enim in principio Quęſtionum mechanica-
rum
multa, ea〈qué〉 pręcipua ad cauſas rei mechanicæ dignoſcendas
aperuit; 〈qué〉 ſecutus Archimedes in his libris mechanica prin-
cipia explicatiùs patefecit, eaquè planiora reddidit.
Nec propte
rea Ariſtoteles diminutus extitit: etenim eorum, quę ab ipſo pro
poſita, & explicata fuere, problematum cauſas egregiè patefe-
cit.
ſed quoniam Archimedi ſcopus fuit mechanicę diſciplinę
rudimenta explanare; propterea ad magis particularia enucleam
da deſcendere voluit.
Ariſtoteles. enim (gratia exempli) quęrens cur
vecte magna mouemus pondera?
cauſam eſſe ait longitudinem
vectis maiorem ad partem potentiæ: & rectè quidem; cùm ex
principio ab ipſo conſtituto manifeſtum ſit, ea, quę ſunt in
longiori à centro diſtantia, maiorem quo〈que〉 habere virtuté.
Ar-
chimedes verò vlteriùs adhuc progredi voluit, hoc admiſſo, nem
quod eſt in longiori diſtantia maiorem uim habere, quàm
id, quod eſt in breuiori, inquirere etiam voluit, quanta ſit vis
eius, quod eſt in longiori diſtantia ad id, quod eſt in breuiori;
ita vt inter hęc nota reddatur qualis, & quę ſit eorum propor-
tio determinata.
at〈que〉 ideo fundamentum illud mechanicum
pręſtantiſſimum manifeſtauit; videlicet ita ſeſe habere pon-
dus ad pondus, vt diſtantia ad inſtantiam, vnde pondera ſu-
ſpenduntur, ſeſe permutatim habet.
quo ignoto, res mechani-
nullo modo pertractari poſſe videntur.
quandoquidem
huic tota mechanica facultas tanquam vnico, pręcipuo〈que〉
fundamento innititur.
Quare Archimedes Ariſtotelem ſequi vide
tur; quod non ſolùm patet exijs, quæ dicta ſunt; verùm etiam
ſi Archimedis poſtulata conſiderauerimus, quibus conſtituendis,
ea, quæ de principijs mechanicis Ariſtoteles patefecit, Archi-
medé ſupponere comperiemus. vt deinceps ſuo loco perſpicuum
fiet.
In ratione pręterea, ac modo conſiderandi mechanica, maxi-
ma ambo affinitate coniuncti in cedere vidétur.
Ariſtoteles. enim
res mechanicas tum Mathematica, tú naturalia ſapere, ac reſpi
cere aſſeruit: quod quidem & Archimedes optimè nouit: nam quę
Mathematicè ſunt conſideranda, geometricè demonſtrauit,
vt ſunt diſtantiæ, proportiones, & alia huiuſmodi: quæ verò
ſunt naturalia, naturaliter quo〈que〉 conſiderauit; vt ea, quæ ad gra
uitatis centrum ſpectant, & quæ ſurſum, & quę deorſum moue

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index