DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
1plicata fuere theoremata, firmiora redderentur. ſimulquè alio
rum ambiguitati, ne dicam imbecillitam ſuccurreretur.
vel ſal
tem ipſi grauiſſima eorum authoritate non nullorum captiua­
rent intellectum, in obſequium meliùs, rectiùſquè ſentientium,
at〈que〉 intelligentium.
Nihil enim tam, aut a conſuetudine, aut
ab opinione remotum eſſe ſolet, quod ſola authoritate proba­
ri non poſſit.
Verùm ne huiuſmodi negotium in recenſendis
multorum ad propoſitam veritatem confirmandam teſtimo­
nijs latiùs, quàm par eſſet, protraheretur; mihi conſtitui, ex mul
tis vnicum tantùm, eumquè reliquorum omnium hac in par
te facilè principem deligere: qui, & meam cauſam tueretur: &
illis, ſi fieri poſſet, ſatisfaceret: vt〈que〉 grave; coràm illis ipſe ſe offerens,
tanquam meo quo〈que〉 nomine miſſus intelligeretur; quibuſ­
dam meis notis non inſignitum certè, ſed aſſociatum eundem
prodire volui.
Eſt autem grauiſſimus hic author Syracuſius ille
Archimedes de mechanicis elementis conſultiſſimè diſſerens.

cuius nimirum dignitati, at〈que〉 authoritati, vt omnes probè à
me conſultum intelligerent; decreui, vt 〈que〉madmodum inter
alios illius ordinis viros primatum obtinet, ita nulli alij, quàm
amplitudini tuę DVX Sereniſſime, hac noſtra ętate, doctrina,
rerumquè omnium cognitione ſingulari, citra controuerſiam
Principi ſupremo, ſuum in primis hoc tempore præſtaret obſe
quium.
quod incredibili ſanè animi mei iucunditate conti­
giſſe fateor; non ſolùm, vt rurſum aliquam ſingularis meæ er­
ga amplitudinem tuam obſeruantiæ, ac venerationis, tot, tan­
tiſquè nominibus iam pridem debitę teſtificationem ederem;
verùm etiam, vt munuſculo illi meo tanto Principi audentiùs
fortaſſe antea oblato, ne prorſus prę ſua tenuitate deſpiceretur,
opem ferret.
quanquam ne〈que〉 id quidem, pro eximia animi
tam excelſi magnitudine, ſuſpicandum fuit.
Per hunc ergo tam
celebrem authorem ad te Princeps optime, ac pręſtantiſſime
lætabundus accedo.
Is enim mihi, 〈que〉madmodum & ego ipſi,
ad te aditum patefeciſſe videtur; & ſicut eundem tibi longe gra­
tiſſimum futurum confido; ita me tui amantiſſimum, & obſer
uantiſſimum, vt eâdem, qua conſueuiſti, benignitate proſe­
quaris, oro ſuplex, & obſecro.
Aueto dulce præſidium, ac ętatis
noſtræ ſplendidum decus; & eſto perpetuò fęlix.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index