DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 207 > >|
1
GVIDIVBALDI
E MARCHIONIBVS
MONTIS.
PRAEFATIO:
Mechanica facultas non ſolùm ab imperitis,
verùm etiam ab eruditis admirabilis ſem­
per habita fuit; eorum enim, quę in admi­
rationem homines trahunt, duo eſſe gene­
ra Ariſtoteles in principio ſuarum quęſtionum
Meehanicarum aſſeruit; quorum ſanè alte
rum ad ea pertinet, quæ natura quidem,
proximis tamen ipſorum cauſis latentibus in lucem prodeunt;
alterum verò ſpectat ad ea, quę pręter naturam, & arte fiunt;
quibus natura ſuperari videtur (quamquam & ipſa plurimùm
momenti ad ſe ipſam euincendam tune quo〈que〉 afferat) &
quod naturę uiribus in lucem prodire nequit, id arte fieri con
tingat, ob idquè maiorem adhuc admirationem excitat, quòd
ars naturę ęmula, quaſi aduerſus naturam ipugnans, cam ſupe­
ret, & tanquan vim ipſi in ferre videatur; cuius ſanè operationis
cauſa quo〈que〉 cognita admirationem parit; cùm exigua admo
dum ad tanti operis productionem appareat.
admirabile eſt ſa­
nè ipſius artis magiſterium, cùm adeò potens ſit, vt effectus na­
turę repugnantes producere tentet.
quippè quibus, niſi ita ſen
ſibus ſubijciàntur; vt tangi propemodum, & conſpici poſſint,
vix fides adhibeatur; idquè non ſine admiratione adhuc cogni
tum, ac perſuaſum nobis eſſe poſſit.
huiuſmodi autem mira­
bilium operum opifex eſt ipſa mechanica diſciplina, tam na­
turę ęmula, quàm oppugnatrix valida.
Hęc enim grauia pro
prio fermè nutu ſurſum attolli, magnaquè pondera ab exigua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index