Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 524 > >|
1
AUCTORIS
PRÆFATIO
AD
LECTOREM.
CUM VeteresMechanicam (uti Auctor eſtPappus) in rerum
Naturalium inveſtigatione maximi fecerint; & Recentiores,
miſſis formis ſubſtantialibus & qualitatibus occultis, Phænomena
Naturæ ad leges Mathematicas revocare aggreſſi fint: Viſum eſt
in hoc TractatuMatheſin excolere, quatenus ea adPhiloſophiam
ſpectat.Mechanicam vero duplicem Veteres conſtituerunt: Ra­
tionalem quæ per Demonſtrationes accurate procedit, &Practi­
cam. Ad Practicam ſpectant Artes omnes Manuales, a quibus
utiqueMechanica nomen mutuata eſt. Cum autem Artifices pa­
rum accurate operari ſoleant, fit utMechanica omnis aGeome­
tria ita diſtinguatur, ut quicquid accuratum ſit adGeometriam
referatur, quicquid minus accuratum adMechanicam. Attamen
errores non ſunt Artis ſed Artificum.
Qui minus accurate ope­
ratur, imperfectior eſt Mechanicus, & ſi quis accuratiſſime ope­
rari poſſet, hic foret Mechanicus omnium perfectiſſimus.
Nam &
Linearum rectarum & Circulorum deſcriptiones in quibusGeo­
metria fundatur, adMechanicam pertinent. Has lineas deſcri­
bereGeometria non docet ſed poſtulat. Poſtulat enim ut Tyro
eaſdem accurate deſcribere prius didicerit quam linen attingat
Geometriæ; dein, quomodo per has operationes Problemata ſol­
uantur, docet.
Rectas & Circulos deſcribere Problemata ſunt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index