Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
1
1
2
2 (2)
3
3
4
4 (4)
5
5 (5)
6
6 (6)
7
7 (7)
8
8 (8)
9
9 (9)
10
10 (10)
< >
page |< < (5) of 197 > >|

PARS PRIOR

DE DEFINITIONIBVS.

I DEFINITIO.

Statica eſt quæ ponderis & gravitatis corporum ratio-
nes, proportiones, &
qualitates interpretatur.

DECLARATIO.

QVemadmodum Geometria figurarum magnitudi-
nes non autem gravitates conſiderat, illas æ quales
vel inæquales ſolummodo judicans, quarum ma-
gnitudines æquales vel inæquales ſunt:
Ita contra
Statica gravitates earundem nõ magnitudines ex-
pendit, easq́ue æquales vel inæquales habet, qua-
rum gravitates &
pondera æqualia, vel inæqualia
ſunt.
Et quemadmodum Geometriæ munus eſt in
Rationes, Proportiones, &
affectiones Magnitu-
dinum inquirere:
ita Statices eſt Rationes, Pro-
portiones, &
affectiones gravitatum ſive ponde-
rum interpretari;
quænoſtræ ſcriptionis finis eſt, & ſcopus.

2 DEFINITIO.

Gravitas corporis eſt potentia deſcenſus in dato loco.

DECLARATIO.

Gravitas & levitas, quam in corpore ineſſe vulgò dicimus, non eſt propria
&
eſſentialis ejus forma, ſed ex relatione ad aliud nata, cujus pleniorem decla-
rationem alii loco ac tempori deſtinavimus.
Nam nonnulla Materia, & cor-
pora in aëre gravia, in aquâ levia, in aëre vero levia, alibi eſſegravia depre-
henduntur.
Cum itaque dicimus lignum centum pondo eſſe, potentiam
deſcenſus intelligi volumus in dato loco, hoceſt, in loco ſubjecto ubi ponde-
ratum eſt.
Ex definitionis conſectario, levitatem corporum potentiam elationis in al-
tum eſſe intelligimus;
ſed in dato loco, naturâ enim quodvis corpus grave eſt.

3 DEFINITIO.

Nota gravitas eſt quæ notâ ponderitate exprimitur.

DECLARATIO.

Vt cum corpus vel gravitatem ſex librarum, octo marcarum, vel trium un-
ciarum, &
c. eſſe dicimus; quod hujuſmodi notâ ponderitate ſit definita, no-
tam gravitatem appellamus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index